fuerit rex iustus et sanctus, male agit, et qui non recalcitrat
de nimia prosperitate nec turbatur pro nimia aduersitate, se
ipsum offendit. O rex, qui es intelligens et sapiens, sciens
omnia magni consilij arte, in hora ire tuam reprimens voluntatem,
abhorrens omnia mala, sollicitus ad inquirendum
veritatem et in temporibus superbie et ire respiciens futura,
considerans hodie quid erit in crastinum, [qui] nec irascitur
cum eius multiplicantur aduersitates, nec cor eius eleuatur
super sociis et amicis quando eis prosperitates affluunt,
querens eis suo posse quod bonum est; et qui querit malum
agere regi, sibijpsi [malum] agit.
Et ait rex coruorum: Nequaquam hoc fuit nisi tuo intellectu
et consilio. Nam ego a diebus meis te cognoui cum istis
moribus. Tu quoque locutus es verba virorum misericordium
et permanentium in federe dominorum suorum, quia vere
spo(s)pondisti magna agere intellectu et magnis argumentis,
donec tranquillos nos reddidit Deus ab inimico magno et pessimo
et crudeli, et operatus es in ipso opus quod pauci sunt
scientes facere. Vir enim potens, quando insidiatur ei castramentum
et interficit decem vel viginti viros, iam reputatur
fecisse magnum quid; sed vir intelligens et ingeniosus, sicut
tu es, suo consilio et argumentis destruit magnos reges et
multos exercitus, et potest ipse solus suum perdere inimicum
magis quam ipsi grandes et potentes. Maius autem de quo
miror de tuis operibus est, quia ipsorum sustinebas contumelias,
et increpationes quas tibi inferebant tolerabas, et suorum
maliciam verborum audiebas; ac pro tanto minime errasti in
aliquo dum stares cum eis, nec vnquam in te iracundiam
perceperunt. Et ait coruus: A tuis iudiciis non declinaui,
quoniam tu me docuisti, et tuam obseruaui doctrinam,
domine rex, et trahebam corda eorum suaui sermone et
|
|