Nunquid peierans peccet nescire hominem c.94r.b
quem alit in domo, ne ab hostibus occidatur.
Rubrica LVI
Ex dictis in precedenti c., queritur non absurde utrum peccet
qui peierat nescire hominem quem alit in domo, ne ab
hostibus occidatur. Et videtur quod sic, cum scribat Augustinus
quod pro vita alterius non sit menciendum1. Verum
quidam alii theologi dicunt illud non esse peccatum et, ad
auctoritatem, dicunt Augustinum id scripsisse ut homines
a mendacio exterreret. Confirmant dicta sua per obstitrices
Moysi et per Rahab, que pro mendaciis remunerate sunt,
item per Abraham, qui dixit uxorem sororem esse. Et tandem
concludunt quod non mendacium, sed pietas vocanda
sit. Tenet tamen communis assercio theologorum quod peccatum
sit et quod in huiusmodi pietate caucius sit agendum.
Ideoque scripsit Hugo de Sancto Victore, in XXXVI c. sui
li. Sentenciarum: " Celare namque licet veritatem, ut non
perdat eum qui queritur ad occidendum, sed negari non debet
veritas" . Require in li. Vir. , ubi scripsi de Ptholomeo,
Lagi filio.
|
1
5
10
15
20
|