Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 549


sine fine principium. Igitur cum multa fuisset a rege Heinrico perpessus et in turri,
quam vocant Crescencii, moraretur inclusus, Romanis tum viribus tum precio iam
subactis, Robertus dux, a cardinalibus rogatus episcopis et Ildebrandi miseriam ingemiscens,
quasi pietatis intuitu collegit hostem equitum et peditum, congregavit exercitum
quasi XXX milia bellatorum. Deinde venturus Romam bellum et pugnae tempus
Heinrico regi denunciavit per nuncios, se ad Ildebrandi liberationem intendere, illi
vero aut ab obsidione cessandum aut pugnandum fore. Quibus auditis rex vehementer
animo consternatus, vel quod imparatus esset ad proelium, vel quod impedimento temporis
diucius morari non poterat - siquidem aestus erat -, statuit ab obsidione
desistere et novum exercitum omniaque hosti necessaria ad hiemem proximam reparare,
quod alii metu pugnae, alii formidine temporis accidisse putarunt. Quo ab obsidione
regresso et in partibus Tusciae commorante, Robertus iam dictus dux, sicut
coeperat, cum exercitu Romam venit, castra metatus foris muros urbis prope Lateranense
palatium in loco, qui dicitur ad Arcus. Sequenti vero die latenter urbem ingressus,
quibusdam Romanorum portam reserantibus, quam Pintianam dicunt, tecte
Castellum adiit, quod alio nomine Turris Crescentii vocatur, indeque sepe nominatum
Ildebrandum educens ad castra perduxit. Post haec bello cum Romanis commisso,
maximam urbis partem incendit, civium plurimos interfecit, ecclesias subruit, mulieres
coniugatas et simplices, vinctis post tergum manibus, violenter prius oppressas ad
tabernacula adduci praecepit. Quibus ludibriis populus Romanus offensus, conflavit in
Ildebrandum inexorabile odium, et totum sui animi in regem Heinricum transfudit
affectum, tantoque dilectionis vinculo sibi obstrictus est, ut pluris fuisset regi ludibrium
Romanorum, quam centum milia aureorum. Robertus ergo dux penitencia
ductus, quod cum Romanis proelium commisisset quodque tantis urbem affecisset iniuriis,
primo simulans emendationem et iniuriae vicissitudinem et rerum omnium restitutionem,
deinde nichil profitiens, quoniam populi cor obduratum erat, statuit urbem
relinquere et cedere finibus Romanorum. Inde Tiburtinos aggressus volens eos cogere
ad deditionem, non procul ab urbe fixis tentoriis, maxime ob iniuriam Clementis apostolici,
qui tunc temporis morabatur in illa, arbores succidit, depopulatus est messes,
incendit domos et quicquid potuit hominum obtruncavit. Sed cum nichil procederet,
quoniam civitas freta multitudine bellatorum expugnari non poterat, Salernum redire
decrevit, praefatum Ildebrandum deducens in comitatu suo. Qui cum fuisset Salerni
aliquamdiu commoratus, duce occupato aliis, cum non multo post moliretur Urbem
repetere et in multitudine gravi Roberto comitante Romanos subicere, inter ipsos
bellorum et commeatuum apparatus langore correptus et ad extrema perductus, cum
iam in ultimis ageret, abbate Montis Cassinensis ad apostolatus successionem impulso,
diem clausit extremum. Quem spectabilis dux defunctum agnoscens, convocato civitatis
archiepiscopo, clero et populo, vigiliarum et psalmodie offitiis ex ordine celebratis
et rite peractis, in basilica sancti Mathei apostoli, quae tunc noviter condebatur, corpus
eius humavit, exsequias illius honestissime prosecutus. Haec, ut supra diximus, quasi

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio