…, lator presentium, ad vos status mei per Dei gratiam prosperi veridicus
relator adveniat, qui ad me vestri gratus nuntius precucurrit. Vos igitur
moneo atque rogo, quatenus iugum istud domesticum, cuius – sicut audio,
quod olim non credidi – asse premimini, prudenter ad breve tempus et laudabiliter
sustinentes, corde benivolo adinvicem vivere studeatis. Intentionis
etenim mee est, si dominus B., pater vester, cursum vivendi taliter sicque
vobiscum steriliter non relinquat, vos in parte, ab eo, si volueritis, segregare.
Cognato Nicolaus de Rocca clericus.
Scripsi tibi aliquando et consequenter ore tenus replicavi ut illi puelle
de Rocca G. nomine conferres ad victum aliquid, ne ego saltem apud
Deum ex patrato commercio demererer. Sed tu verbum meum taliter
observasti ut nec eam etiam respexeris potum aque sibi in auxilium exhibendo.
Nunc autem licet, ut audio, peperit puerum, tu tamen circa eam et
natum eius parcitatem solitam non omittis. Profecto deberet te conscientie
tue pudor arguere super hiis que ex tanta avaritia commisisti, cum
debuisses de bonis propriis illi amore mei aliquid erogare, etiam si de
bonis meis aliquid non haberes. Videas ergo qualiter circa id honori meo
hucusque detuleris, cum debuisses puerum ipsum extra villam Sancti …
ad tergendam meam infamiam mittere nutriendum, ut notam criminis
evitarem. Volo igitur ut si de honore meo est aliqua tibi cura, eidem G.
pro se et filio necessaria de bonis meis faciens ministrari, puerum ipsum
sicut tibi videbitur extra dictum locum in aliquo remoto loco caute facias
enutriri, ita quod saltem affectum ad me dirigere videaris.
|
|