novitatum adinventarum in regno proficere, doctrinam
in hoc evangelicam servans, regi Franciae
Philippo praesenti haec voce lugubri moestaque
mente denuntiat, dicens, quod significatio
praedictorum, sua et fratrum suorum, si
vera sunt, laedit viscera, nimirum cum statum illius
Terrae-Sanctae Christi sanguine consecratae
jaculo verisimilis laesionis offendat. Quare
rogat et mandat, ut rex Franciae dicto regi Siciliae
hujusmodi praemissa significet, ac quicquid
in hac parte responderit, ad notitiam sedis
apostolicae perferat, quae circa talia intendebat
apponere consilii remedium opportuni. Praeterea
super eo, quod Graeci nuntios ad concilium miserant,
per quos se velle redire ad unitatem ecclesiae,
ac, commutatis in melius ritibus, unionem
cum gente latina facere astruebant, pater
apostolicus similiter regem Franciae consuluit
memoratum, dicens quod, Graecis ad mandata
ecclesiae redire volentibus et parere, non videbatur
gremium debere apostolicae sedis claudi,
sed recipiendi erant, ut prima facie videbatur,
ad misericordiam romanae ecclesiae gratiose,
ut de cetero juxta evangelica vaticinia unus in
mundo sit pastor, erroris cujuslibet abdicata caligine,
unumque ovile fidei orthodoxae. Sed nescio
quis, Deus scit, qui novit occulta, tantam
Graecorum et Latinorum paratae ac petitae unitatis
concordiam zizania damnosae dissolutionis
infecit, et fermento malitiae ac excogitatae nequitiae
impedivit.
Ad ligandum sane praelatorum alas, decurtandumque
volatus, ac clericorum passus novis
constitutionibus compescendos, et per consequens
jurisdictionem sedis apostolicae ampliandam, ut
quae cuncta potest, cuncta operetur immediate,
qui viderit aut videre poterit, et sola totaque sit
in omnibus peragendis, quae mater est et magistra
omnium, quamplures decretales seu decreta
vel sanctiones poenales valituras perpetuo promulgavit.
Pro subsidio autem Terrae-Sanctae
praedictae, ut de redditibus ecclesiasticis generalis
passagii sumtus abunde ac liberaliter fieri valeant,
decima sex annorum universaliter de omnibus
ecclesiarum proventibus edicitur colligenda
in toto orbe terrarum, et demum collectores per
singulas provincias statuuntur.
Cap. V
Concilium dimittitur. Pontifex Gregorius, Romam repetens,
Aretii decedit. Petrus Burgundiae ei succedit,
Innocentii V nomine. Karolus Hierusalem
atque Siciliae rex inscribitur. Innocentius morti
occumbit.
Concilio igitur dissoluto, de quo nulla, vel
modica universitatis fructuositas est progressa,
nisi quatenus sedes apostolica devolutionem confluentium
ad synodum generalem, et evocatorum
obedientiam est experta, dominus Gregorius redit
in Italiam, Romam festinans, immo ad passagium
|
|