Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet . Ecce non reclinatur in
vulpeculis Christus, dormit sub vulpinis pellibus Christianus. Respuit
animalia redemptoris mundi vocabulo decorata, illud suum deputat
ornamentum, quae figuras innunt reproborum. Sed divites isti non
mediocri percelluntur obstaculo, quia dum faleratis atque depictis se
lodicibus contegunt - ve, ve illis - apertis oculis dormire non possunt.
Invidendum est ergo Regulo dudum consuli Romanorum, cui Cartaginenses,
dum in reipublicae constanter amore persisteret, oculorum palpebra
preciderunt. Et revera ad quid decor iste pulchritudinis, si non
aspicitur? Ad quid certe rerum tam speciosa varietas, si hac intuentis
animus non pascatur? Praeclarum videlicet hoc diviciarum est genus,
quod, dum utitur, nequeat aspici, dum aspicitur, usum prebere non possit.
Tedet caetera vanitatis attexere, non videnda sed gemenda ridicula,
fastidium est tot ambitionis ac prodigiosae vesaniae dinumerare portenta:
papales scilicet infulas gemmis micantibus aureisque brateolis per diversa
loca corruptas, imperiales equos, qui dum pernices gressus arcuatis cervicibus
glomerant, sessoris sui manus loris innexas indomita ferocitate
fatigant. Omitto anulos enormibus adhibitos margaritis, praetereo virgas
non iam auro gemmisque conspicuas, sed sepultas.
Nunquam certe vidisse me memini pontificales baculos tam continuo
radiantis metalli nitore contectos, sicut erant qui ab Esculano atque
Tranensi gestabantur episcopis. Uterque tamen alter in Apulis finibus
Nikolao presidente, alter in Lateranensi aecclesia coram Alexandro,
|
|