enim eas constituendas esse ex personis mediis. Decet
ergo reges et principes adhibere cautelas, ut in regno
suo abundent multae personae mediae; ut ne aliis ad nimiam
pauperitatem devenientibus efficiantur reliqui nimis
divites: quod fieri poterit, si non pro quacunque causa
leceat civibus paternas possessiones vendere; nec quibuslibet
indifferenter liceat quascunque possessiones emere,
adhibita enim debita diligentia circa emptionem, et
venditionem agrorum et terrarum, poterit aliqualis aequalitas
reservari inter cives.
Quod expedit populo cum magna reverentia
obedire regibus, et cum summa diligentia
leges regias observare.
Cap. XXXIV.
Consequitur autem populus (quantum ad praesens spectat)
tria, si cum magna diligentia obediat regibus,
et principibus, et obseruet leges regias ex quibus, triplici
via venari possumus, quantum sit utile et expediens populo
obedire regibus et principibus, et observare leges.
Primo enim ex hoc consequitur populus virtutes, et maxima
bona. Secundo ex hoc cosurgit solus regni et civitatis.
Tertio ex hoc oritur pax et tranquillitas civium, et abundantia
exteriorum rerum. Prima via sic patet. Nam (ut dicebatur
in praecedentibus) intentio legislatoris est indicere
cives ad virtutem. In recta enim Politia ( ut vult Philosophus)
circa principium 4. Polit. eadem est virtus boni
civis, et boni viri: et per idem fine per eosdem mores,est
aliquis bonus civis, et bonus homo est quidem aliquis bonus
civis, si bene obediat principanti, et ei cuius est leges
ferre. Quare si principans recte regat populum sibi commissum,
quia intentio eius est indicere alios ad virtutem,
cum virtus faciat habentem bonum et opus bonu oportet in
|
|