Unde tota intensio rationis et virtutis ad hoc fertur ubi natura deficit; sicut
patet quod delectationes corporales sunt nobis connaturales, et ideo in his difficillimum
est modum tenere; et propter hoc virtus quae est circa eas, scilicet
temperantia, praecipue modum sibi adscribit, unde et nomen accepit: et similiter
naturaliter homo mortem fugit, unde et difficillimum est in periculis mortis
firmiter persistere; et ideo fortitudo quae circa huiusmodi est, firmitatem sibi
adscribit, et inde nominatur: et similiter rectitudo praecipue in communicationibus
ad alterum quaeritur; et ideo iustitia, quae circa has est, a rectitudine
nomen habet: et sic est etiam in aliis virtutibus moralibus, quia secundum speciem
distinguuntur, prout bonum rationis quantum ad aliquid praedictorum
diversimode in eis invenitur secundum conditionem materiae.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod aliae virtutes non dicuntur partes subiectivae
harum, vel integrales: quod non impedit earum distinctionem ab istis:
quod infra melius patebit, quaest. 3 huius dist. per totam.
Ad secundum dicendum, quod istae virtutes denominantur ab hoc quod est
principale in eis. Aliquid autem est principale in uno quod non est principale in
altero, ut ex dictis patet; et ideo nihil prohibet eas esse distinctas. Tamen advertendum,
quod sancti et philosophi inveniuntur dupliciter loqui de istis virtutibus.
Quandoque secundum quod sunt speciales virtutes habentes determinatam
materiam, sicut quod temperantiae attribuunt delectationes venereas cohibere;
quandoque autem secundum quod habent quamdam generalitatem, prout illud
a quo nomen accipiunt, et in quo perfectio earum principaliter consistit, ad
alias materias et virtutes transfertur; sicut cum fortitudini attribuunt fortiter
persistere non solum in periculis mortis, sed etiam in quibuscumque periculis.
Sed primum dicitur proprie, secundum autem appropriate, vel per reductionem.
Ad tertium dicendum, quod iustitia quaedam est generalis, quaedam autem specialis.
Specialis quidem est secundum quod habet materiam determinatam in
communicationibus quae ad alterum sunt secundum rationem debiti: et sic
ponitur hic una de quatuor cardinalibus virtutibus. Alio modo dicitur generalis;
et hoc dupliciter. Uno modo secundum quod est quaedam habitudo recta ipsius
animae, prout homo debito modo ordinatur et in seipso et ad alia: et sic dicitur
iustificari impius. Alio modo, prout est idem quod omnis virtus, ratione differens,
prout actum virtutis quis ordinat ad bonum commune, secundum imperium
legis; quod contingit in actibus omnium virtutum, ut Philosophus dicit,
5 Ethic.; et hoc infra melius patebit quaest. 2 et 3.
|
|