Petrus Damiani: Disceptatio synodalis

Pag 90


res a pluribus facta est, sed eadem res in operatoribus discernenda est. Quod enim
Deus omnipotens ex karitate, hoc Iudas fecit ex pecuniae adquirendae cupidine. Quod
Deus fecit ad salutis nostrae remedium, hoc ille fecit ad explendum insatiabilis avaritiae
votum. Vides ergo, quia non, quid homo faciat, debemus attendere, sed quo
animo et voluntate faciat, diligenter examinare. Nam si sola dumtaxat exteriora perpendimus,
invenimus ipsum dominum Salvatorem et dixisse quod prohibet et aliter
fecisse quam iubet. Quis, ait, dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis . Et
tamen ipse resurrectionis suae die duobus de se dubitative loquentibus ait: O stulti et
tardi corde ad credendum
. Dixerat etiam in monte discipulis: Si quis te percusserit
in dexteram maxillam, prebe illi et alteram
. In passione vero positus percutienti se
in maxillam puero sacerdotis non modo non alteram prebuit, sed insuper dixit: Si
male locutus sum, exprobra de malo, sin autem bene, cur me caedis?
Et quomodo
iam verum erit quod de illo Lucas ait, quia cepit facere et docere , si quod
docuit non implevit? Sed procul dubio intellegendum est hoc eum precepisse ad
preparationem cordis, non ad ostentationem operis. Quomodo enim paratus corde
non fuit in maxillam alteram caedi, qui pro hominum salute decreverat toto corpore
crucifigi? Paulus etiam palma percussus iussione pontificis ait: Percutiet te Deus,
paries dealbate
. Quod minus intellegentibus videtur in verbo convicium, sed in sensu
prophetici tenet oraculi sacramentum. Paries enim dealbatus hypochrisis est, sacerdotalem
sub hoc nomine preferens dignitatem, sed occultans intrinsecus luteam malitiae
turpitudinem. Nam quod humilitatis fuit, mirabiliter custodivit. Cum enim illi diceretur:
Principi sacerdotum maledicis? respondit: Nescivi, fratres, quia princeps est sacerdotum.
Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices
. Ubi patenter ostenditur,
quanta illud tranquillitate dixisset, quod iratus intulisse, videbatur. Quibus scripturarum
testimoniis quid aliud edocemur, nisi quia non iuxta nuda semper debemus
verba sententias iudicare, sed quo animo, qua mentis intentione proferantur, inspicere?
Regius advocatus.
Dubia, quae proponis, luculenter elucidas per exempla, quae subicis; sed quaeso
te, ut ad superiora paulisper redeas, et cur nos calumnieris vobis preiudicium intulisse,
qui regiae dicioni paruimus, patenter exponas.
Defensor Romanae aecclesiae.
Recte, plane, ordinabiliter et congruenter, postquam omnis vestrae partis obiectio
non rhetoricis argumentis, non coloribus oratoriis, non denique dialecticis syllogismis,
sed vivae potius atque perspicuae veritatis est ratione purgata: versa vice iam dignum
est, ut de vestris excessibus vel breviter disseratur. Enimvero damnatio papae tam
gravis et inexplicabilis est, ut non humano, sed divino dumtaxat sit tractanda iudicio.
Reges autem nostros cum aetatis infirmitas, tum fragilitas sexus excusat. Quibus utique
non reatus adscribitur, sed eorum consiliariis, ut dignum est, imputatur. Omissis
itaque perversitatibus ceteris, ut quid ignorante Roma reprobum hominem in Romanum
pontificem eligere presumpsistis?
Regius advocatus.
Electionem quidem, ut palam est, fecimus. Sed longe prius Gerardo comite
aliisque Romanis, ut dicebatur, civibus infatigabiliter insistentibus, ad hoc inducti sumus.
Nam et abbas monasterii, quod dicitur Clivus Scauri, non defuit. Non ergo, ut asseris,
ignorante Roma, sed presente atque petente Romani pontificis electio facta est.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio