Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 20


Magistro G. de Tocco Nicolaus de Rocca.
Quia virum virtute conspicuum alloquor, verba vellem dirigere condita,
si possem, scientie condimento, ut, quod simplex scribentis affectio non
valeret, demulcentibus saltem littera comitata suffragiis suavius informaret.
Quod mihi licet imperitia deneget, posse prohibeat et subrepat oblivio,
index tamen voluntatis, devotio cognoscatur. Cum igitur, sicut scire
vos autumo, cuncta que constant, pater et domine, data sint homini, facta
pro homine, subiecta homini, sibi concessa est super cunctis potentia
dominandi. Sed cum diversorum sit diversa sentire, diversis datur hominibus
diversa fruendi rebus opinio: alteri, qui, quantumlibet divitiis
affluat et honore grandescat, largitatis virtute succinctus, liberalitatis dexteram
aperit, devotorum amicorumque precibus flexibilis, non elatus; alteri,
qui, quanto magis habundet in opibus, parcitatis marcore perstrictus et
cupiditatis cece vitio circumplexus, nedum pulsantibus foris in atrio rebus
opima caducis eius dextera reseretur, verumtamen ne hinc inde congeste
pecunie congeries minuatur, in gazophilantium, immo in possidentium
infamiam, quinimmo possessionis subiecte censui congregate, torpore largitatis
utendo, gelidus et tepidus consumator abstinet ab utendis, rebus se,
non sibi res penitus subiungendo; alteri, qui, quantumlibet paupertatis
mole gravetur et quantumvis inopie pondere comprimatur, beate paupertatis
fomentis innixus, non suspirans ad grandia, sed circumvecta letitie

Torna all'inizio