et potu reficit sitientem, |
qui vagos benigne recipit, |
qui infirmos properat visitare, |
qui nudos operit, |
et miseros consolatur, |
ille meretur a domino benedici .||
Sunt tamen quandoque clausule dependentes, ita
quod una desiderat aliam subsequentem; quod facit intentio
dictatoris, vel aliqua dictio suspensiva.
XIV.
DE DISTINCTIONE
Nunc quid distinctio sit, videamus, quoniam
ex distinctionibus clausule est integrum membrum,
dictiones debita ordinatione contexens et sententias
a nexu dubitationis expediens; et hec « thesis»
grece, latine dicitur « positura ». Huius tres
sunt species, videlicet: dependens, constans et finitiva ,
idest: coma, colum et periodus.
XV.
DE SUBDISTINCTIONE
Subdistinctio est quandoque utilis dictatori,
que non est membrum integrum elausule, sed pars
|
|