Petrus Damiani: Epistulae

Pag 107


hoc, veraciter comedunt, qui dum legunt vel audiunt, divini verbi mysterium
sollerter inquirunt. Qui nimirum intra litteralis paleae thecam, dulcem
intellegentiae spiritalis ambiunt enucleare medullam, hic certe quid
est hoc veraciter vescitur, qui in assidua scripturae sacrae sollerter inquisitione
versatur. Quasi enim questionem quandam et quid est hoc avido
cordis ore comedimus, cum ad penetranda mysteria scripturarum vigilanter
insistimus, cum epulas caelestis eloquii suptiliter ruminamus.
Et quam bene Israelitico illi populo monachica professio congruit,
quia unde illi tunc alebantur in deserto, modo nos epulamur in claustro.
Quid enim desertum, nisi ab humana sonat habitatione discretum?
Quid enim claustrum, nisi ab omni negotii saecularis actione conclusum?
Et sicut per deserta gradientibus lux ignea inter nocturnas tenebras
infulgebat, sic etiam commorantes in spiritalibus claustris supernae
lucis sepe radiis inlustrantur, qui et carnalium passionum tenebras abigant,
eosque contemplationis intimae nitore perfundant.
Fugiendus est ergo mundus, qui tenebras parturit, petenda remotio,
ubi tamquam in deserto verum lumen erumpit. Prorsus a nostra repellendus
est amicitia, qui nimirum dum tenebrarum in quibus semper est
caligines ingerit, consentientium sibi atque oboedientium lumen extinguit.
Immo debemus ei semper infoederabile bellum, qui suorum oculos
obruit amicorum. Hinc est, quod sacra Regum historia narrante didicimus,
quia cum Naas Ammonites ascenderet ut Iabes Galaad cum suis
agminibus expugnaret, omnes viri Iabes ad Naas una voce dixerunt:
Habeto nos foederatos et serviemus tibi. Quibus ille respondit: In hoc
feriam vobiscum fedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros

Torna all'inizio