Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 427


est in inferno; non solum ipse, sed omnes qui tenent
legem hanc et observant, cum ipsa sit pestifera et falsa, tamquam
contra Deum et animarum salutem ».
5. Hoc audientes saraceni omnes alta voce unanimiter
clamare ceperunt, dicentes: « Moriantur ! moriantur ! quia
ipsi malum dicunt de propheta ». Ipsi autem dum sic dixissent,
ceperunt fratres et eos in sole duxerunt ut virtute caloris intensi
diram paterentur mortem, cum illic sit tantus calor
ut si quis per spacium misse perseveraret in sole ipse penitus
moreretur.
6. Attamen illic in sole fuerunt laudantes et glorificantes
Deum
a tercia usque ad nonam, semper illares et sani. Sic hoc
videntes saraceni inter se consilium habuerunt et ad fratres venerunt
dicentes: « Volumus ignem magnum et copiosum facere
in quem vos prohiciemus, et si sicut dicitis fides vestra ita
sit vera, ignis vos non comburet, si autem mala et falsa sit,
penitus comburemini vos ab igne ».
7. Tunc fratres responderunt ei dicentes: « Parati sumus
intrare ignem et carcerem, et quicquid vos Cadi poteris exibere,
pro fide nostra semper invenies nos paratos; verumtamen
scire debes, si ignis nos comburet non hoc credas ex fide nostra
procedere sed solum ex peccatis nostris, cum propter peccata
nostra nos bene comburi permitteret ipse Deus, hoc semper
salvo quod fides nostra ita perfecta sit et bona sicut in mundo

Torna all'inizio