Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 303


sermone. Et ait ad eum heremita: Dignum est tibi in eo
quod, relicta propria lingua tue terre, vis loqui lingua aliena,
accidere quod accidit coruo. Dixit peregrinus: Quomodo
fuit? Inquit heremita:
Dicitur quod coruus habe[b]at transitum superbum
et erectum; qui, cum videret columbam ambulantem mansuete,
placuit ei modus sue ambulationis et displicuit ei
modus suus proprius qui tamen pulcer erat, et nisus est addiscere
modum columbe et affligebat personam suam vt ambularet
ad modum columbe et non potuit. Voluit iterum
redire ad suum primum modum et hoc non potuit; remansit
confusus.
Adduxi tibi hanc parabolam, quoniam dignum est te obliuisci
proprie lingue cum ipsam relinquis et queris scire
aliam. Et dicitur quod stultus est quicunque querit scientiam
de qua non est dignus et qua predecessores sui vsi non
fuerunt.

Torna all'inizio