: Chronicon Novaliciense

Pag 306

V


Detulit enim eum versa vice ad absidam sanctę Dei genitricis,
ad Crucem, et ibi eum sepelivit, sub quercu quadam. Cornices
vero, quę ibi corniculabantur, videntes puerum non integer
coopertus, nitebantur comedere illud, sed ille qui condusit os
rabidum, conclusit et avidum rostrum. A cornicatione harum
excitati genitores, cognoscunt illorum fuisse filius et rem gestam
pandunt.
<XLV>. De armentario illius monasterii, qui liberatus est a
vire anguis satagimus dicere. Hic, dum cerneret armenta boum
in monte Cinisio, somno captus est. Anguis quidam illic latens,
videns apertum eius os, introivit corpus. His, cum sensit dolorem
propincum mortis, clamat et vociferat: habebat unde exclamare
posset. Hichic audire potes deificum opus. Dum volutaretur
ante aram sancti Petri, munitus est Corpore et Sanguine
Christi. Evectus est domi; extemplo obdormivit. Morari enim
non potuit serpens in corpus, ubi iam introierat munimen divinum:
dissidere non valet creatura contra Creatorem suum.
Aperto igitur ore, prodivit serpens lubricus. Alius autem coevus
eius, viso illum, interfecit et patefecit cunctis mira que potestas
egit divina.
<XLVI>. Notum est cunctis, quod monasterium Novelucis
dirutum est a Paganis et usque ad terram exinanita sunt eius męnia.
Moderno denique tempore, condolentes monachi inibi degentes
dampnum illud, accersiunt episcopum Viginti milii, ut
consecraret absidas dirutas, videlicet sancti Michaelis sanctęque
Dei genitricis Marię et sancti Salvatoris sanctique Heldradi.

Torna all'inizio