: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 303


Responsio Talistride regine ad Alexandrum
"Talistrida, regina Amazonum, cum ceteris Amazonibus
potentissimis ac forcioribus omnibus militibus, qui sub celo
sunt, Alexandro Macedoni gaudium etc. Audiuimus, quod animus
tuus sapiencia floreat et corruscet et preterita recolis presenciaque
disponis, habes noticiam futurorum. Prouideas igitur
et attendas, antequam ad fines nostros ingrediaris, que tibi
possent tribulaciones et angustie deuenire. Nemo enim contra
nos arma leuauit, qui summo dedecore non rediret. Videas igitur
nouissima tua. Ridiculosum est enim sapienti, cum propter indiscrecionem
decidit in profundum. Si forte consideracionem
nostram scire desideras, tibi per has litteras declaramus: Habitacio
siquidem nostra est insula, quam cingit fluuius, qui non
habet inicium neque finem, sed ex una parte angustum habemus
introitum. Et sumus numero CC uiginti quatuor milia feminarum,
que a uiris nostris nullomodo inquinamur. Viri nostri non habent
nobiscum communem habitacionem, sed ultra fluuium in aduersa
parte consistunt. Ante ualles tantum celebramus festiuitates
ultra fluuium, ubi cum uiris nostris diebus XXX morantes
delectacionem Veneris exercemus. Si mulier concipiendo peperit
filium, seruat eum mater usque ad annos septem, deinde patri
suo ipsum transmittit. Si autem femina fuerit, nostris moribus
enutritur. Cum uero contra inimicos nostros eximus pugnature,
decies dena milium super sonipedes accincte armis bellicis sumus.
Relique uero mulieres remanent, ut insulam nostram custodiant
et defendant. Cum autem cum uictoria redimus, a uiris
nostris adoramur. Itaque, si contra nos ueneris, uiriliter contra
te proponimus preliari. Quod si nos uiceris, nullam laudem
nancisceris, quia femines obtinebis. Quod si nos uicerimus, gloria
maxima erit nobis, quia imperatoris magnificentissimi gloriam
nanciscemur. Quapropter significamus tibi, ut contra nos nullatenus
moliaris, quia multe tibi possent angustie euenire, quas
nullatenus meditaris.'' 84. Relecta igitur coram Alexandro epistula
cepit ridere et statim scripsit eis epistulam ita continentem
etc.
Alia littera Alexandri missa Talistride regine
"Rex regum Alexander, filius dei Annonis et regine Olympiadis,
Talistride, regine Amazonum, cum ceteris Amazonibus
gaudium etc. Tres partes mundi subiugauimus: Asiam uidelicet
Affricam et Europam, et nemo ualuit nostris uiribus repugnare.
Si autem nobiscum pugnaueritis, quid nobis eueniet uos credimus
nullatenus ignorare. Sed quia diligimus conuersacionem
uestram, do uobis in consilium, ut exeuntes de insula uestra
unaqueque cum uiro suo ante presenciam nostram ueniatis.
Iuramus enim uobis per Annonem, patrem meum, et Iouem et

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio