suscepit tandem regimen dominarum: de quo in corde suo timor, non
tumor exoritur: nec libertas, sed servitus augmentatur. Quo enim
aliqualis iam praelationis specie altior cernitur, eo reputatione propria
vilior, obsequio promptior, cultu despectior reperitur. Nullos
iam famularum respuit actus, adeo ut plerumque sororum manibus
aquam infunderet, sedentibus assisteret, comedentibus ministraret.
Invita valde aliquid praecipit; spontanea vero facit, magis eligens
per seipsam facere, quam sororibus imperare. Infirmarum sedilia
ipsa lavabat, ipsa tergebat suo illo nobili spiritu, nec sordida fugiens
nec foetida perhorrescens. Pedes famularum deforis revertentium
saepius abluit, et ablutis oscula imprimit. Lavabat semel cuiusdam
servientis pedes, quos dum deosculari properat, illa tantam humilitatem
non ferens, pedem subtrahit, dominamque suam pede in ore percussit.
At illa pedem famulae blande resumit, et sub ipsa planta
strictum osculum figit.
De sancta et vera paupertate.
13 Paupertatem spiritus, quae vera humilitas est, paupertas rerum
omnium continebat. Ac primum in suae conversionis initio,
paternam haereditatem, quae ad eam pervenerat, distrahi fecit, sibique
de pretio nihil reservans, totum pauperibus erogavit. Hinc saeculo
foris relicto, mente intus ditata, post Christum sine sacculo
exonerata percurrit. Tantum denique cum sancta paupertate foedus
iniit, amoremque contraxit, ut nihil praeter Dominum Christum
habere vellet, nihil suas filias possidere permitteret. Nequaquam
coelestis desiderii pretiosissimam margaritam, quam venditis omnibus
compararat, arbitrabatur cum temporalium mordaci sollicitudine
possidendam. Inculcat suis frequenti sermone sororibus, tunc
acceptabile Deo illud fore collegium, cum paupertate fuerit opulentum,
et tunc perpetuo stabile permansurum, si altissimae paupertatis
fuerit semper turre munitum. Hortatur eas in paupertatis nidulo
|
1
5
10
15
20
25
30
|