ad cunctas aecclesias pertinere, quod versatur in manibus, non ignorat. Hac enim
stante, stant reliquae. Sin autem haec, quae omnium fundamentum est et basis, obruitur,
ceterarum quoque status necesse est collabatur. Omnes autem, sive patriarchivi
cuiuslibet apicem sive metropoleon primatus aut episcopatuum cathedras vel aecclesiarum
cuiuscumque ordinis dignitates sive rex sive imperator sive cuiuslibet conditionis
homo purus instituit et, prout voluntas aut facultas tulit, specialium sibi prerogativarum
iura prefixit. Romanam autem aecclesiam solus ille fundavit et super petram
fidei mox nascentis erexit, qui beato vitae aeternae clavigero terreni simul et caelestis
imperii iura commisit. Non ergo quaelibet terrena sententia, sed illud verbum, per
quod constructum est caelum et terra, per quod denique omnia condita sunt elementa,
Romanam fundavit aecclesiam. Illius certe privilegio fungitur, illius auctoritate fulcitur.
Unde non dubium, quia quisquis cuilibet aecclesiae ius suum detrahit, iniustitiam
facit; qui autem Romanae aecclesiae privilegium ab ipso summo omnium aecclesiarum
capite traditum auferre conatur, hic procul dubio in heresim labitur; et cum ille notetur
iniustus, hic est [procul dubio] dicendus hereticus. Fidem quippe violat, qui adversus
illam agit, quae mater est fidei, et illi contumax invenitur, qui eam cunctis aecclesiis pretulisse
cognoscitur. Cum haec igitur vestra sanctitas indubitanter agnoscat, vos, qui
non quilibet, sed nobiliores et egregii estis filii Romanae aecclesiae, pietatis viscera
circa matrem vestram compatientes ostendite et, utrum destrui debeat, sibimet eligendo
pontificem, iudicate. Mirum quippe est, si quod minoribus aecclesiis canonicus vigor
attribuit, illi soli, quae caput est omnium, non permisit.
Regius advocatus.
Prolixa declamatio dedit attentionem, benivolentiam atque docilitatem, et hoc
potius iuxta consuetudinem fori iudicialis quam secundum regulam concilii sinodalis,
ubi scilicet non magnopere curare debemus elucubratae locutionis urbanitatem, sed
vivae potius sententiae puritatem. Ad querelam ergo coram sanctis sacerdotibus deponendam
sufficiat nobis dicere, quoniam inthronizastis papam sine consensu domini
nostri regis, ad iniuriam scilicet atque contemptum regiae maiestatis.
Defensor Romanae aecclesiae.
Ordinationem papae factam diffiteri nec possumus nec debemus, regis autem iniuriam
modis omnibus propulsamus. Sed videamus primo, si placet, utrum papa sine
rege potuerit fieri, et sic postmodum de regis disputemus iniuria.
Regius advocatus.
Certe liquido novimus, quia illi debent pontificem, cum ordinatur, eligere, quos
sibi, postquam ordinatus fuerit, canonica decernit auctoritas oboedire. Papae vero, quia
universalis est pontifex, non modo Romanus populus, sed et Romanus imperator, qui
caput est populi, obedientiam debet. Censendumne ergo est, ut papam sine capite
suo populus eligat, et ei, quem non elegit, imperator oboediat? Constat ergo, quia,
nisi Romani regis assensus accesserit, Romani pontificis electio perfecta non erit.
Defensor Romanae aecclesiae.
Perhibendum est itaque iuxta vestrae disputationis articulum, quia neque Stephanus
neque Sixtus neque Cornelius, non denique Clemens, non Silvester, non ipse
beatus Petrus apostolus papali nomine digni sunt, quia ab imperatoribus eorundem
temporum electi non sunt.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|