Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 60


matrem? de liberalitate in sorores? de bonitate in suos? de iusticia
in omnes?
uel aliter: quis enim tanti uiri noticiam non appetat?
beniuolentiam non desideret? munificentiam non concupiscat?

Sunt alie prima sibi fronte contrarie, ut cuidam
placuit in uita sancte Cecilie, dicens: quod in isto mundo
uiuitur, uita est quam humores humidant, dolores extenuant,
ardores exiccant, aeres morbidant, esce inflant, ieiunia macerant,
ioci soluunt, tristicie consumunt, sollicitudo coartat, securitas
hebetat, diuitie iactant, paupertas deicit, iuuentus extollit,
senectus incuruat, infirmitas frangit, meror consumit: et
his omnibus mors furibunda succedit.

His modis duntaxat cole reperiuntur, que non nisi
ad ordinandum dictamen ponuntur.
Causa uituperationis aliquando non minus inueniuntur.
uerbi gratia: es quoque quem ira incitat, mordet
inuidia, odium sollicitat, superbia inflat, luxuria effeminat. uel
sic: uerbis acerbus, factis proteruus, in bonis exiguus, in malis
eximius.

Harum tamen omnium uitari oportet tedium, nec in
nostro dictamine ultra iiii seu v debemus ponere.
XI.
Et quoniam que dicenda fuerunt extrinsecus sufficienter
explicuimus, nunc salutationum uarietates ponamus, et
singulis singula conpetenter distribuamus.
Prius tamen euidenter reprehendatur quod a quibusdam
indisciplinatis putatur, uidelicet quod nomen proprium
prius scribatur, et adiectiuum sibi conpetens subsequenter
addatur. siue enim adiectiva omnia preponantur, seu nomine

Torna all'inizio