A.D. MCLXVIIII, indictione secunda. Tancredus Vicecomes castrum de Agnano, pecunia
a Lucensibus sibi conventa, scelleratissime Lucensibus ipso die kal. Marthii tradidit,
et eos intromisit. Pisani vero, hec audientes, dolore magno commoti, secundo die, qui fuit
dominicus dies carnelevaris, ad castrum iverunt; et, pugnando castrum et muros iam destruendo,
Lucenses cum maximo exercitu militum peditum et sagittariorum cum magno impetu
in Pisanos irruerunt, et pugnando eos de monte expulerunt et usque ad silicem dictam de
Mesano, Pisanos in fugam converterunt, et XVII milites Pisanorum et XXVII pedites ceperunt.
Pisani vero de Lucensibus XI milites et XV pedites prendiderunt.
A.D. MCLXX, indictione secunda. Pisani pro dolore et superbia Lucensium et facto
Tancredi proditoris de castro de Agnano, duos magnos exercitus militum, peditum et sagittariorum,
fecerunt: unum in Versilia ad obsidionem castri de Corvaria, in quo exercitu fuerunt
Pisani milites centum de melioribus et pedites atque edificatores, nec non copiosa multitudo
Versiliensium et Garfaniensium, cum capitaneis eorum; cui exercitui Guido de Mercato, Pisanorum
Consul, prefuit, omnesque ad expensam Pisani Comunis, ad iamdictam obsidionem
steterunt per unum mensem cum manganis et edificiis. Lucenses autem, audientes quod
castrum de Corvaria se defendere non poterat, cum exercitu magno, nono kal. Madii, in auxilium
dicti castri profecti sunt, et per triduum bellum cum exercitu Pisanorum facere recusaverunt.
Interea Pisani, hec audientes, cum alio prenominato exercitu et cum comite Ildebrandino
ad obsidionem castelli de Agnano VII kal. Madii iverunt, et cum manganis in circuitu
obsederunt. Lucenses vero, videntes quod predicta castra a Pisanis defendere non
poterant, pacem per triduum cum religiosis personis, videlicet episcopo de Castello, priore
Sancti Frigiani de Luca, et domino Hospitalis de Trepascio quos secum duxerant ad
dictum castrum de Corvaria, fraudulenter et dolose petierunt; et sic Consul Lucensium cum
Consule Ianuensium et predictus Consul Pisanorum, cum duobus sapientibus per civitatem,
pacem, sicut ordinate erat, iuraverunt. Quam pacem postea minime Lucenses ac Ianuenses
facere voluerunt.
|
1
5
10
15
20
25
|