4. Barbara lingua Stratiburgus diceris.  
Olim quod nomen amisisti celebre,  
hoc ego tibi reddidi mellisonum  
amici dulcis ob amorem, qui fuit  
lacte nutritus iuxta flumen Quirnea.  
5. Ecclesiarum largus in donariis,  
pauperum pater, miseris subsidium,  
hic uiduarum summa consolatio  
erat. Quam mitis, carus sacerdotibus,  
potens in armis, subtilis ingenio.  
6. Barbaras gentes domuit seuissimas,  
cingit quas Drauua, recludit Danubius,  
celant quas iunco paludes Meotides,  
ponti coartat quas unda salsiflui,  
Dalmatiarum quibus obstat terminus.  
7. Turres Stratonis, limitis principium,  
Scithiae metas, Traciae qui cardinem  
a se sequestrat utraque confinia  
hec Austro reddit, hec refundit Boreae,  
tendit ad portas, quae dicuntur Caspiae.  
8. Libica litus quo redundant maria,  
mons inimice Laurentus qui diceris,  
uos super umquam imber, ros nec pluuia  
descendant, flores nec tellus purpureos  
germinet, humus nec fructus triticeos.  
9. Vlmus nec uitem gemmato cum pampino  
sustentet, uuas nec in ramis pendeat,  
frondeat ficus sicco semper stipite,  
ferat nec rubus mala granis Punica,  
promat irsutus nec globus castaneas. 
  |  
  |