Postea, cum sotiis Papa residente beato,
De vanis mundi labentis temate sumpto
Prefatus Presul mellito gutture mella
Fundens eloquii, Claram sermone diserto
Conmendat, mundum mentis sprevisse recessu.
Circundant funus a cardine nomen habentes,
Debita percelebri peragunt suffragia more.
Set quia non tutum reputant dignumve quod ipsum
Tam sanctum pignus, tam nobile, tam pretiosum
Sic longe distet a civibus, illud in ymnis,
Laudibus et iubilo plebis, clangore tubarum,
Preclarum Clare corpus transfertur in aulam,
Cui dat cognomen titulumque Georgius. Illic
Francisci tumulata prius sacra membra fuere,
Ut qui viventi dux extitit et via vite,
Defuncte pater ipse locum tumulumque pararet.
Concurrit populus, numerosis laudibus ipsam
Magnificat, clamat quod vere virgo beata
Regnat in excelsis iam consociata supernis
Civibus et residet sublimis in ethere, cuius
In terris corpus tanto plebs tractat honore.
Post hec paucorum spatio currente dierum
Claram subsequitur Agnes soror eius, ad Agni
Provehitur cenam. Deus hiis dispensat ut ambe,
Natura, vite merito regnoque sorores,
Christo coniubilent, celo sine fine fruantur;
Quodque repromisit illi soror ante recessum,
Exitus ostendit; ut quam fuit illa secuta
Mundi conten[p]tu, moriens sequeretur eamdem
Signis conspicuam, virtutum luce coruscam,
Ad Christum, vite concors regnique coheres.
Virgo puellarum celebs auriga, precare
Christum pro nobis: tua conversatio sancta
Exuit a culpis multos, ipsosque novatos
Ad vitam, vite quadam novitate reduxit;
Nos, qui te superum regnum gaudemus adeptam
Et tua magnifica preconia laude sonamus,
Celo restituens, predoni subripe mundo.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|