in sancta permaneat Ecclesia illud commcndavit. Quapropter 
nemo respuat quod statuit habens regni celestis clavem, quoniam 
lingua pacifici fidelisque apostolici clavis est perpetua cęli, 
ut quę solvenda sunt solvat, et alliget quę sunt liganda. hanc 
denique clavem beatus Petrus eiusque vicarii susceperunt ab eo 
qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit. et sicut credimus 
sanctam Ecclesiam a domino Christo supra firmam petram 
edificatam, sic confitemur beati Petri vicariorum firmissima per 
omnia esse debere statuta. ergo sicut Ecclesia Christi non potest 
a procellis subverti, ita nullo modo debent transgredi discrcte instituta 
viri apostolici. nam quicumque ea quę propter  unitatem 
fidei et concordiam pacis sanctęque stabilitatem Ecclesię pontifex 
apostolicus instituerit contemnere satagit, firmissimam petram Ecclesie 
conatur subvertere, ideo iudicium Dei non effugiet. nec 
aliquis etiam pontificum successorum quęcumque eius anterior 
disposuerit ob sanctę Ecclesię quamcumque utilitatem debet evellere, 
quoniam si exorbitaverit a patrum itinere priscorum et dissimilis 
fuerit a rectitudine eorum, non verus pastor sed pręvaricator 
estimabitur in regno celorum, quia nititur solvenda claudere 
et claudenda solvere, immortales animas necare et mortales vivificare, 
propter quod carebit honore cathedrę divinę, et numquam 
sui poterit esse firmus constitutor qui alieni extitit monimenti 
promptus violator. denique cunctorum Sanctorum auctoritates 
infames esse notant piarum legum destructores. hinc vero referendum 
est quod plurimi insipientium dicentes fatentur: antiquorum 
statuta moderni destruere possunt, quoniam uti nos et 
illi homines fuerunt. o quam detestanda pręsumptio, quam abhominanda 
dictio, quam exsecranda blasphemia ! blasphemat hic 
in Sanctos, immo contra Spiritum Sanctum, quorum munere cęlestia 
docuerunt, iccirco lapidibus vivis, idest  sanctorum sententiis 
patrum est puniendus sive obruendus. si enim autenticorum 
patrum statuta subverti vel destrui possunt, doctrina Petri ac Pauli 
ceterorumque Sanctorum pro nichilo duceretur, et a quocumque 
hiereticorum penitus destrueretur. quod si illa perpetuo firmitatem 
accepit, dicente enim Domino: « Tu es Petrus et super 
hanc petram edificabo Ecclesiam meam, et portę inferi non
  |  
  |