Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

14


alii civitates construxerunt, sicut Ninus, qui construxit Ninivem,
et plures alii post ipsum. plures tamen de ipsis ad Ytaliam
navigando venerunt et ibi civitates quam plurimas construxerunt,
de quorum numero fuit Ianus. sed notandum est quod
tres fuisse Iani dicuntur. primus est Ianus, qui de partibus
Orientis in Ytaliam venit et ibi primo regnavit. secundus
est quidam princeps, qui fuit civis Troie, qui post destrutionem
Troie ad Ytaliam venit. tertius est rex Epyrotarum,
qui Romam venit et post mortem suam Romani ipsum deificaverunt
et tanquam deum coluerunt. de hiis tribus Ianis per
ordinem breviter ystorias prosequamur. quod Ianus, primus
rex Ytalie, Ianuam edificavit. [capitulum secundum].
Primus igitur Ianus fuit quidam princeps, qui de partibus
Orientis ad Ytaliam venit. siquidem in orientali plaga post diluvium,
hominibus multiplicatis et civitatibus edificatis, multi
de ipsis in Ytaliam venerunt, inter quos .III. principes advenisse
dicuntur. primus fuit Nemroth, secundus fuit Ianus,
.III. fuit Saturnus. Nemroth quidem fuit pronepos Noe.

Torna all'inizio