quae enim a pueritia soliti sumus videre, nimis afficimur
ad illa. Ideo dicitur circa finem 7. Polit. quod semper prima
magis amamus. Videmus enim communiter homines
adeo affici ad patrias consuetudines, et ad conversationes
regionis propriae, ut etiam si peiores et turpiores
sint, eas pulchriores et meliores iudicant. In indumentis
igitur, et in omnibus conversationibus aliquid dandum
est consuetudini regionum, nisi consuetudines illae sint penitus
corruptelae. Quinto circa hoc considerandum occurrit
congruentia temporum. Nam cum haec inferiora
corpora per super caelestia regnatur prout variantur tempora,
et prout diversificatur conditio caelestis: potus, cibi,
et indumenta et caetera talia deservientia ad indigentiam
vitae, sunt varianda.
Quid est curialitas, et quod decet ministros regum
et principum curiales esse.
Cap. XVIII.
Videtur autem curialitas se habere ad nobilitatem morum,
sicut iustitia legalis se habet ad impletionem legis.
Nam (ut prosequendo patebit) sicut legalis iustitia
est quodammodo omnis virtus, quia omnem virtutem
lex implere iubet: sit curialitas est quodammodo omnis
virtus, quia nobilitatem morum quasi omnis virtus
concomitari debet. Possumus enim distinguere duplicem
nobilitatem. unum secundum opinionem, ut nobilitatem
generis: et aliam secundum veritatem, ut nobilitatem morum.
Nobilitas autem, in excessu alicuius boni fundari videtur:
nam nunquam diceretur unus nobilior alio, nisi in
aliquo excederent illum. Sicut ergo sunt duo genera bonorum
magnorum, quia quaedam sunt magna bona secundum
opinionem, ut corporalia et extrinseca: quaedam
bvero sunt magna secundum veritatem, ut virtutes et bona
|
|