Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 558


quos terra sustinet, ita molliter habuit et tenere tractavit, ut de celis illum venisse
putares. Simili modo delicate nimis Odelricum Pataviensem habuit, qui vitiorum
omnium sentina fuit, quem aiebant etiam pueris abuti solere in ore, quod dictu
sit turpe.
P . Quod non ea moderatione, qua decuerit, dignitatem apostolicam egerit, satis
ostensum est. Illud mihi probari velim, quod contra sanctorum patrum regulam docuerit,
quia sic exigit ordo disputationis.
R . Contra patres novi testamenti docuit, cum scismaticorum et indignorum
ministrorum sacramenta non recipienda, sed exsufflanda mandavit, cum excommunicatorum
quoque consecraciones sive in oleo, sive in eucharistia, vel in ordinationibus
eorum, quibus manus inponitur, nullam vim habere nec consecrationes dici debere perhibuit
P . Ostende, si placet, haec contra sanctorum documenta patrum prolata.
R . Faciam quod hortaris. Et primo quidem de scismaticorum sacramentis agatur,
postea vero de ceteris. Augustinus Vincencio Donatistae: Aecclesiae sunt , inquit,
omnia sacramenta quae sic habetis et datis, quem ad modum habebatis et dabatis, priusquam
inde exiretis. Non improbamus quod facitis, in quo consuetudinem aecclesiae
tenetis. Propterea de talibus dictum est. ?Quoniam in multis erant mecum?
. Item
Augustinus in libro contra Donatistas: Sicut ficti veraciter conversi recipiuntur, nec
eorum baptisma reprobatur: sic ea quae scismatici vel heretici nec aliter habent
quam vera ecclesia, cum ad nos veniunt, non improbamus, sed potius approbamus
.
P . Luce mihi clarius constat, quod scismaticorum sacramenta non exsufflanda,
sed veneranda sunt, et ideo qui aliter sentit sanctorum patrum constitutionibus contradicit.
Itaque de ministrorum indignorum sacramentis edissere.
R . Pater Augustinus multa de his loquitur et latissime ista prosequitur, quorum
nonnulla proponimus: An , inquit, solis vel etiam lucernae lux, cum per cenosa
diffunditur, nichil in se sordidum contrahit, et babtismus Christi potest cuiusquam
sceleribus inquinari?
Item ipse: Quomodo , inquit, exaudit Deus homicidam deprecantem
super eucharistiam, vel super aquam babtismi, vel super oleum, vel super
capita eorum quibus manus inponitur? Quae tamen omnia et fiunt et valent etiam
per homicidas, id est per eos qui oderunt fratres in ipsa intus ecclesia
. Item ipse
Augustinus contra Parmenianum: Si primis temporibus non obfuerunt sacerdotes mali
vel collegis bonis, sicut fait Zacharias, vel popularibus bonis, sicut fuit Nathanael, in

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio