Petrus Damiani: Epistulae

Pag 410


aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Chistus
Iesus. Si quis posuerit super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides
pretiosos, ligna, fenum, stipulas, quale cuiusque fuerit, ignis probabit .
Quid enim per aurum, argentum, et lapides pretiosos, nisi robur et ornamenta
virtutum? Quid vero per ligna, fenum et stipulas, nisi fragilitas
innuitur vitiorum? Attende ergo, ut edificium quod in te fit, non ex fragili
sit materia, quae flammis esse possit obnoxia, quae ventis sit impellentibus
ruitura. Lignum plane, fenum et stipulas facile potest vorax flamma
consumere, aurum vero vel argentum sive lapides pretiosi nesciunt incendio
subiacere. Et certe per eundem apostolum dicitur: Sumentes scutum
fidei, in quo possitis omnia tela nequissima ignea extinguere . Ignis ergo
quem clandestinus hostis inmittit, inveniat in te pretiosa metalla virtutum,
non stipulas et fomites vitiorum. Ut furentibus flammis, quas callidus
insidiator exufflat, non materia putris ac fragilis enerviter cedat, sed inpenetrabilis
ac robustae soliditatis rigor obsistat, ut illa virtus altissimi, quae
virginalis uteri visceribus obumbravit, mentem quoque tuam in perpetuo
vernantis pudicitiae virore custodiat, eamque, quod absit, aduri spiritalis
nequitiae vaporibus non permittat.
Consolare igitur, venerabilis domina, et a corde tuo omne tedium noxii
meroris expelle. Christus sit confabulator tuus, Christus tibi contubernalis
sit et conviva. Immo Christus ipse tuae sint deliciae, ipse quotidianae
refectionis epulum, ipse tibi sit intimae dulcedinis alimentum. Cum illo
simul lege, cum illo iugiter psalle, cum illo denique te in pavimento oratura
prosterne. Cum illo te erige, cum illo te dormituram lectulus capiat, cum
eo te sopor inveniat. Eius te pudicus atque virgineus amplexus astringat, ut
in te quoque veraciter impleatur, quod per Esayam dicitur: Gaudebit
sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus . Et tu specialis
dicere valeas, quod generalis sponsa dicit in Canticis: Dilectus meus inter
ubera mea commorabitur . Constat enim quod inter ubera pectoris cor

Torna all'inizio