et ideo oportuit praecepta legis divinae hoc modo distingui quod quaedam dirigerent
hominem in his quae ad Deum spectant, quae dicuntur praecepta primae
tabulae; quaedam vero in his quae spectant ad proximum, quae dicuntur praecepta
secundae tabulae.
Ordinatur autem homo ad Deum tripliciter. Uno modo per meditationem cordis,
ut dicitur in Psalm. 45, 11: «Vacate, et videte quia ego sum Deus», et ad hoc
dirigit tertium praeceptum, scilicet sanctificatio sabbati, quo aliquod tempus
deputatur ad vacandum divinis, cessando ab omnibus quae hoc otium perturbare
possent. Alio modo per reverentiam oris, quod fit dum laudatur, et nomen
eius cum reverentia enuntiatur. Et quia primo occurrit in reverentiam divini
nominis iurare quam laudes debitas Deo reddere, ideo in secundo praecepto
ponitur: «Non assumes nomen Dei tui in vanum». Tertio, ut in opere servitium
debitum exhibeatur, quod latria dicitur, ad cuius actum primum praeceptum
ordinatur similiter per prohibitionem contrarii: «Non habebis deos alienos».
Ad proximum autem homo dupliciter ordinatur. Uno modo ut ei beneficium
impendatur, quod maxime parentibus faciendum est; unde in primo praecepto
secundae tabulae honoratio parentum praecipitur, in quo intelligitur esse beneficium
proximo exhibendum. Alio modo ut proximo nocumentum non inferatur;
quod quidem contingit tripliciter. Primo quantum ad cor; et sic sunt duo praecepta
ultima: «Non desiderabis uxorem proximi tui»; et «non concupisces
domum proximi tui». Secundo potest inferri nocumentum proximo ore; et hoc
prohibetur quinto praecepto: «Non loqueris contra proximum tuum falsum
testimonium»; in quo secundum regulam prius datam detractio et obiurgatio et
omnia huiusmodi prohibentur. Tertio infertur proximo nocumentum opere: quod
quidem contingit dupliciter. Uno modo inquantum subtrahuntur ea quae sunt
necessaria vitae; et sic est quartum praeceptum: «Non furtum facies». Alio
modo inquantum ipsi vitae impedimentum paratur; quod dupliciter contingit.
Uno modo circa vitam qua ipse in seipso idem numero vivit; et contra hoc est
secundum praeceptum: «Non occides»; in quo etiam omne nocumentum in personam
prohibetur. Alio modo circa vitam qua aliquis vivit in prole idem specie;
et contra hoc nocumentum est tertium praeceptum: «Non moechaberis», quia
adulterium contra certitudinem prolis est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod virtutes, dona, beatitudines, petitiones, et
praecepta legis, sicut dictum est supra, correspondent sibi in generali: quia
quaelibet istorum se extendunt ad totam humanam vitam. Non tamen oportet
quod particulariter singula singulis respondeant, nisi per adaptationem aliquam,
eo quod non est eadem ratio distinguendi in omnibus praedictis.
Ad secundum dicendum, quod dilectio proximi est sicut prima radix observandi
praecepta, prout in dilectione proximi etiam dilectio Dei includitur: est enim
finis praecepti, ut dicitur 1 Tim. 1; unde tenet locum primi principii in disciplinis.
Unde sicut ibi post primum principium, ad quod omnia reducuntur, ut dicitur
|
|