Parte una, congesta patet populosa corona;
Ex alia desevit eques, clamorque levatur
Istic inmensus, qualis furor esse solebat
Romanus cum bella parat civilia civis.
Talis et ecce furor: sed pars expellitur una,
Miles in arma cadens, populo superante furore.
Semper ubique potens populus dominabitur urbi,
Dum non corruptus neque sit divisus ab ullo.
Omne quod est unum, semper durabile constat,
Ac stabili gaudere statu datur omnibus unum:
Sed funesta solet divisio vertere cuncta.
Urbs omnis divisa ruet, dispersaque stabit:
In se divisum regnum quodcumque peribit.
Hoc ita scisma tulit, sed pax invencta sub illis
Motibus insanis: reddunt in castra Quirites
Eiecti patria, cum sceptra teneret in urbe
Ugolinus. Ea postquam concordia facta,
Unanimes factique omnes, nituntur in hostes
Ire suos, qua dirus erat, tentoria fingens,
Aretinus atrox, ubi Castilionica castra
Obsidet, atque premit gladiis et agonibus arcet.
Qui cum Fulginea ac Eugubina longe
Agmina vidisset, simul et Castellia secum,
Atque Tudertinos, sumpserunt arma minantes.
Cursibus illorum sed ubi Grifonica cernunt
|
|