magnis muris et edificiis ornata. sed a Sarracenis totaliter dirupta et
omnia edificia in mari projecta. et nulla domus est ibi et nullus ibi habitat.
nisi vj custodes Sarraceni. In ista beata civitate multo tempore
manserunt apostoli. et ibi beatus Petrus apostolus suscitavit Tabitam. ut
legitur Actuum, IXº ca.º que interpretata est dorcas. ibi autem mansit
Petrus longo tempore in domo Symonis coriarii. et est unus puteus
super litus maris longe a mari forte sex passibus: ibi semper conveniebant
apostoli. Nunquam bibi meliorem aquam et audivi. quod LXX
anni sunt. quod fuit capta et destructa: distat autem a civitate sancta
Jherosolyma per XL miliaria.
In hac civitate Joppe ivit Jonas propheta. quum fugere volebat a
facie Domini et navim intraret. ut fugeret in Tharsum. et projectus
fuit in mari et a cete devoratus. per tres dies postea projectus fuit
ad litus maris Joppe: legas librum Jone et invenies.
In hac eciam civitate devotissima. in Joppe. dum Petrus exurgeret et
ad superiora ascendisset. ut oraret. videlicet ad unam ecclesiam parvam.
que erat super montem. vidit celum apertum et quoddam vas velud
lintheum. in quo erant animalia quadrupedia. etc. Et audivit vocem de
celo dicentem: Surge. Petre. et occide et manduca ut habetur Actuum. IXº
cap.º: ibi fuit dispensatum cristianis. quod escas omnes possent comedere:
in illa ecclesia fui pluries cum magna devocione et reverencia.
Die Jovis mensis Augusti. venit amiratus soldani. hoc est capitaneus.
Jaffam. et expedivit nos omnes peregrinos. ita. quod recessimus et
venimus versus Rama. que a Saracenis dicitur Ramelech. Et de Jaffa
seu Joppe ad tria miliaria est unum castrum in via. que vocatur Jessur.
dirutum: et de Jessur super viam ad tria miliaria est aliud castrum
diruptum quod dicitur Bedeian. et de Bedeian ad quatuor miliaria invenimus
Rama et ibidem pervenimus. ubi dum perveni hora completorii.
audivi super unam turrim clamare tres Sarracenos terribiliter illam legem
|
|