nativitate filii, vos a nobis uberius
commodum, et fructum percipitis ampliorem,
nobis enim et caeteris orbis terrae principibus,
filii nascuntur ad gaudium, sed subditis
ad salutem. Subest tamen adhuc communis
et ultima causa laetitiae, quod dum sub victoriae
nostrae tempore, quam de publicis hostibus
et aucta discordia gladius imperialis obtinuit,
de naturae gremio summa provisio prodiit,
hominem victoriosum nobis filium, et
vobis regem et dominum repromisit. Votis
igitur omnium exorabitur divina clementia,
ut quem nasci praestitit, diu vivere praebeat;
et cui vivere contulit, conferat et virtutes.
Cap. LXXI.
Eisdiem de nata filia, etc.
Communem et debitam omnium populorum
regiminis nostri laetitiam, expectationum
vestrarum votis specialiter
deducentes, ad vos imperialium apicum certa
descriptione deferimus, quod ad aliorum notitiam,
fama tantummodo, veritatis aliquando
nescia, nunciante defertur. Singularis tamen
et purus nostrae familiaritatis affectus, quem
ad vos velut ad nostrum populum specialem,
et peculiarem habemus, non injustam
caeteris causam invidiae de nobis vel admirationis
adducit. Vos etenim clarissima praedecessorum
nostrorum haereditas, successorum
|
|