Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 126


amicus aut inimicus fuit». Item in libro De officiis : «Preclare scriptum
est a Platone, non nobis solum nati sumus; ortus enim nostri partem
patria vendicat, partem amici atque, ut placet stoicis, que in terris gignuntur
ad usum hominum omnia causari, homines autem hominum causa esse
generatos ut ipsi inter se alius alii prodesse possit». Idem in Oratione
populari ad senatum
: «Neque mors misera est que ob rem publicam
capitur neque exercitium turpe est quod virtute suscipitur». Idem in I
libro Invectionum : «Patria michi vita mea multo carior est». Et Cato
dicit: «Pugna pro patria». Sed et de hiis satis sit.
3. Idem probatur exemplis in creaturis habentibus solum amorem
naturalem

Tertio idem apparet exemplis. Et primo in creaturis habentibus
solum amorem naturalem. Videmus enim quod aqua contra naturam suam
facit ascendendo sursum ne accidat aliquid contra naturam totius universi
idest ne sit vacuum in universo, sicut apparet quando candela accensa
ponitur in pelvi plena aqua sub foramine phiale plene solo aere; tunc
enim aqua ascendit in phialam per foramen illud propter consumptionem
aeris ab igne. Et similiter ex eadem ratione aer descendit deorsum etiam
in locum aque, sicut apparet in vaso pleno liquore aliquo etiam immisso
in aqua a quo si egrediatur liquor per aperturam inferiorem vasis propter
foramen factum in parte vasis superiori statim aer descendit in illud vas.
Unde Commentator, super illud IV Phisicorum «Accipientes in clepsedris»,

Torna all'inizio