Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 108


<II.> Incipit sermo secundus.
Cum legeretur, te et aliis presentibus, sermo huius dialogi, frater Nicolae,
adducta sunt in medium quedam verba sancti Gregorii pape ex Moralibus Iob,
quibus, ut videbatur tibi et aliquibus, contraria esse putabatur satis prescripta
disputatio nostra, ex quibus est illud: Omnia que in hoc mundo fiunt, oculto Dei
consilio fieri non est dubium
. Videtur enim quibusdam ita esse intelligendum,
quod sive quis fornicetur sive homicidium faciat sive blasphemet et murmuret
contra Deum, totum fiat consilio et dispositione divina. Cum ergo conpulsus
essem verba ipsa et similia sancti pape Gregorii pie interpretando eorum obiectionibus
sanctorum auctoritatibus obviare, accidit ut veniret ad manus meas illud
beati Augustini quod habetur scriptum in libro Decretorum, ubi aperte ostenditur
quod ex prescientia Dei nulle hominibus inponuntur necessitates ad facienda
mala et quod Dei consilio aut providentia nulla mala fiant, etsi fieri aliqua iusto
eius iudicio permittantur.

NICOLAUS: Peto ut ipsa verba Augustini proferas in medium, ut, dum eis
sola bona Dei predestinatione provenire noscuntur, qualiter intelligenda sint
verba illa beati Gregorii que eis esse contraria extimantur edisseras.
IOACHIM: Hec inter cetera dicit Augustinus: Vasis ire numquam Deus redderet
meritum, si non spontaneum inveniretur homo habere peccatum, quia nec
Deus peccanti homini iuste inferret iram, si homo ex predestinatione cecidisset
in culpam
. Item: Predestinationem Dei sive ad bonum sive ad malum in omnibus
operari ineptissime dicitur, ut ad utrumque homines quedam necessitas videatur
impellere, cum in bonis voluntas sit intelligenda non sine gratia, in malis autem
voluntas intelligenda sine gratia. Cum vero aliquos a Deo aut traditos desideriis
suis aut obduratos legimus aut relictos magis peccatis suis, hoc ipsos meruisse
profitemur, quia talia eorum crimina precesserunt ut ipsis sibi penam debuerunt,
qua eis supplicium verteretur in reatum. Atque ita nec de iudicio Dei querimur
quo deserit meritos deseri et misericordie eius gratiam agimus qua liberat non
meritos liberari. Vires utique obedientie non ideo cuiquam subtraxit quia eum
non predestinavit, set ideo eum non predestinavit, quia recessurum ab ipsa
obedientia esse previdit. Predestinatio quoque Dei semper in bono est, que
peccatum hominis voluntate commissum aut remittendum novit cum laude misericordie
aut plectendum cum laude iustitie. In malis autem operibus nostris
sola prescientia Dei intelligenda est, quia que sicut prescivit et predestinavit que
ipse fecit et ut faceremus dedit, ita prescivit tantum, non etiam predestinavit que
nec ipse fecit nec ut faceremus exegit. Hii autem de quibus dicitur: Ex nobis
exierunt, set non fuerunt ex nobis – si enim fuissent ex nobis mansissent utique
nobiscum – voluntate exierunt et voluntate ceciderunt; et quia presciti sunt

Torna all'inizio