Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 427


vero seu stulticia, non incedit secundum ordinem, igitur non
potest intervenire concordia seu amor inter eos. Et dixit: melius
quod acquiritur per scientiam est: sic, non sic; sic est de eo
quod est, non sic, de eo quod non est. Et dixit: sitis contenti
de eo quod sufficit, et sic non indigebitis, quia hoc modo eritis
magis prope Deum; ipse enim nullo indiget, ergo quanto magis
indigebitis tanto magis eritis ab eo distantes. Fugiatis etiam malitias
seu pravitates et retrahatis vos a peccatis, querentes
fines virtutum seu bonitatum studiose. Et dixit: qui querit esse
liber, non cupiat quod habere non potest, alioquin erit servus
eius. Et dixit: oportet hominem in hoc mundo esse sicut ad
convivium invitatum, cui quando datur ciphus eum recipit,
quando non, nec recipit nec querit. Et dixit discipulo suo: si
vis habere quod cupis, cupias quod habere potes. Et quesierunt
ab eo de quibusdam rebus fedis, et tacuit; cui dixerunt: quare
non respondes? Et respondit: responsio super talibus est tacere.
Et dixit: mundus non est perpetuus, ergo cum poteritis bene
facere non differatis, intendentes ad habendam bonam famam.
Et dixit: nisi propter opus non inquiritur sapiencia. Et
dixit: pocius est velle veritatem omittere per viam nesciendi,
quam omittere per viam non inquirendi. Et dixit: sciencia est
sicut spiritus, operatio sicut corpus; et scientia est sicut radix,
operatio sicut ramus; et scientia est sicut generans, operatio sicut
generatum. Et dixit: assume modicum ex sciencia, et tale per
quod pervenire possis ad multum.
Pitagoras vidit bonum esse negligere mundum et servire
Deo, mandans santificari sensus et uti iusticia et aliis bonitatibus,
et inniti ad sciendum veritatem omnium rerum, et diligere homines,
et uti bellis, et facere multa jeiunia, et uti studio, et
mares docere mares et feminas docere feminas, et eloqui ornate
et predicare. Et dicebat quod anima est eterna, apta recipere
meritum et penam. Et moderabat suum cibum eo modo quod

Torna all'inizio