Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 22

Liber I


Denique si alio, quam caeteri solent, modo scripturos nos esse ostendemus. His fere modis animi lectorum in principiis conciliantur. Fiunt autem haec tum apertius, tum occultius: pro causae honestate ac dignitate personae, quum apertius fiunt, principium, quum occultius, insinuatio dici solet, quae fit, cum causae aut personae diffidimus, ut is ad quem scribimus, causae aut personae genere offendatur et tamen in nostram sententiam veniat. Fit autem ita, ut cum id maxime agimus, minime agere videamur. Quod in commendatitiis Ciceronis epistolis deprehendi facillime potest. Atque haec duo sunt exordiorum genera. Neque ignoro me multa praeteriisse: omnia enim complecti supervacuum esset et prudentem esse eum qui scribit necesse est. Praeceptis praeterea nostris aditum ingeniis patefacimus, non res terminamus. Si quid tamen addendum videbitur, quum de singulis epistolarum generibus agemus, latius explicabimus. Ac de virtutibus quidem exordii satis. Nunc pauca de vitiis attingemus.
De vitiis exordium.
Cap. VIII
Vitiorum autem alia tam epistolis, quam orationibus et omnibus pene scriptorum generibus communia sunt, alia propria epistolarum. Communia

Torna all'inizio