ipsius terre et rei constituens, solempni stipulatione  
promisit et convenit dicto I. emptori, et eius heredibus,  
et cui concesserit, in perpetuum vel usque ad tale  
tempus, quod si ab aliqua persona vel loco de predicta  
terra et re vendita, et fructibus eius, vel eius occasione,  
in totum vel pro aliqua parte vel particula, aliquo  
modo vel iure, aut tempore, vel aliqua occasione, fuerit  
ei, vel eius heredibus, aut cui dederit vel concesserit,  
lis aut briga seu controversia aliqua mota, aut si fuerit  
ei evicta in totum, vel pro aliqua parte seu particula,  
de lite et briga, ipsum et eius heredes, expedire et liberare,  
et predictam terram et rem venditam, et fructus  
eiusdem, iure et secundum constitutum Florentinum,  
ab omni persona et loco defendere, autoricçare et expedire,  
et disobligare et recolligere, et conservare eos  
exinde indempnes ab omni obligatione et debito, et  
notitia et possessione, et exbamnimentis, et quolibet  
modo, suis expensis, promisit, et hec omnia et singula  
infra .I. mensem prox(ime) post inquisitionem factam, ei  
vel eius heredibus, vel aput domum suam, a dicto  
emptore vel eius heredibus. Si vero contra fecerit, et  
omnia et singula non observaverit, et, ut dictum est,  
non defen[di]derit, recollegerit et expedierit, vel si contra  
hec aliquam exceptionem vel defensionem, iuris vel  
facti, opposuerit, vel apponi fecerit, promisit, pro se  
et heredibus, eidem emptori et eius heredibus, nomine  
pene et pro pena, duplum dicti pretii, scilicet libras tot,  
et duplum extimationis terre et rei pro tempore meliorate,  
et solvere et dare; et omnia dampna et expensas resarcire  
et emendare, de iure, sub obligo potestatis plus  
eos cogere potentis, hiis omnibus et singulis perpetuo  
ex pacto permanentibus ratis et firmis, sub ypotheca et  
obligatione bonorum suorum, et salvis semper omnibus  
et singulis que in superiori instrumento continentur. 
DE PIGNORA ET BONORUM OBLIGATIONE FACTA PRO  
DEFENSIONE REI VENDITE. 
Si autem venditor vel fideiussor fecerit pingnus certum,  
a ut obligaverit bona sua pro defensione rei vendite facienda, 
  |  
  |