Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 21

Liber I


vitam caeteraque animi, cum fortunae, tum etiam naturae bona, ut opus esse videbimus, pro subiecta materia extollemus. Item, si quales in patriam, in caeteros amicos fuerint, quales in eos ipsos, ad quos scribimus, futuri sint, ostendemus. Item, si eorum miserias, calamitates, solitudinem, inopiam necessitatemque aperiemus; si ostendemus quantum fiduciae, quantum spei, quantum praesidii in illo, ad quem scribimus, positum esse ducant: si omnem illos salutem, dignitatem, fortunas omnes in ipsius potestate collocasse dicemus atque his fere modis benevolentia parari solet. Dociles lectores faciemus, si breviter quibus de rebus scripturi sumus dilucideque si causas, quae nos ad scribendum adduxerint, proferemus; si rei de qua scripturi sumus fundamenta quaedam et quasi semina iacemus. Denique nostris legendis attentos reddemus, si pollicebimur nos de rebus magnis, novis, inusitatis et ad communem eorum qui legent utilitatem, dignitatem, laudem salutemve pertinentibus esse scripturos. Attentos faciemus item, si spem, voluptatem delectationemque afferemus; si metum, dolorem caeterasque animi perturbationes nostris literis sublaturos aut magna ex parte sedaturos esse pollicebimur. Item, si de Deo, de rebus coelestibus, de summa religionis, de summa reipublicae tractaturos nos esse dicemus.

Torna all'inizio