Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 431


quantum inquiritur. Et dixerunt ei: quis est liber? Respondit:
qui servus est honestatis. Et dixit: non est peciens qui tantum
gravatus est quantum tolerare potuit, et sustinuit, set ille qui
gravatus et ultra possibilitatem sue nature et sustinet. Et
dixit: sicut non bonus censetur medicus qui curat alios et seipsum
non curat, eodem modo non est bonus gubernator sui qui
aliis mandat bene operari et cavere a malis, et se ipsum
omittit. Et dixit: mundus variatur, vice una faciens tecum, alia
contra te; igitur si dominaberis ei benefac, et si ipse tibi dominabitur,
humilia te. Et dixit: plurima malorum adversantur animalibus
quia non locuntur et hominibus quia locuntur. Et dixit:
qui potest a quattuor abstinere, malis gravari non potest: scilicet
importuna festinancia, pertinacia, arrogancia et pigricia; quia
fructus festinancie est penitere, pertinacie est perdicio, arrogancie
odium et pigricie despectio. Et vidit quendam nobilibus pannis
indutum indecenter loquentem; cui dixit: aut loquaris sermone
proporcionato tuis vestibus, aut, induas te pannis proporcionatis
tuis eloquiis. Et rogavit eum rex Sicilie ut moraretur
cum eo; cui respondit: opera tua tuis sunt profectibus opposita
et tuum officium erradicat fidei fundamentum; igitur tecum
morari nolo, quia securus non est medicus quod non infirmetur
cum suis infirmis. Et dixit suis discipulis: non queratis res quas
diligitis ex qualitate ipsarum vel sapore, sed illas que diliguntur
in se. Et dixit: si volueris quod non erret tuus filius aut servus,
id queris quod non est extra naturam. Et dixit: anima inter bonos
est in delectacione et in gaudio, et inter malos in dolore et tristicia.
Et dixit: sapiens de anima sua cogitat sicut alius de suo
corpore. Et dixit: assume illos in amicos qui veritatem sectantur.

Torna all'inizio