Magna ergo dignitas tua et altitudo incomparabilis, cum, relictis
omnibus angelorum ordinibus et immensis virtutibus, de quibus
magna erat copia in excelsis, venit te querere in inferioribus partibus
terre, iacentem in luto fecis, in tenebrosis et umbra mortis.
Cunctis viventibus odiosa non modicum exsistebas et omnes te fugiebant
et, prout poterant, effugabant. Et, licet aliqui te fugere
omnino non possent, non minus ideo eras eis odibilis et exosa.
At postquam dominator Dominus venit, te suscipiens in se ipso,
exaltavit caput tuum in tribubus populorum et quasi sponsam
decoravit te corona, super altitudinem nubium te sustollens.
Quamvis certe adhuc te innumeri detestentur, nescientes virtutem
tuam et gloriam tuam, tibi tamen deperit nihil, quia libere habitas
in montibus sanctis, in firmissimo habitaculo glorie Christi".
Capitulum 6 -Dignitas Paupertatis.
"Ita amator factus forme tue Filius summi Patris, tibi soli in
mundo adherens, in omnibus fidelissimam te probavit. Prius enim
quam de luminosa patria veniret ad terras, preparasti sibi locum congruentem,
thronum in quo sederet et thalamum in quo quiesceret,
pauperrimam scilicet Virginem, de qua ortus huic mundo effulsit.
Nato certe fideliter occurristi, ut in te, non in deliciis, locum sibi
placitum inveniret. Positus est, inquit Evangelista, in presepio,
quia non erat ei locus in diversorio. Et sic semper inseparabiliter
comitata es ipsum, ut in omni vita sua, quando in terris visus
est et cum hominibus conversatus est, cum vulpes foveas haberent
et volucres celi nidos, ipse nihilominus non habuit ubi caput suum
reclinaret Deinde, cum aperuit os proprium ad docendum, qui
ora olim aperuerat Prophetarum, inter multa que locutus est, te primo
laudavit, te primo extulit dicens: "Beati pauperes spiritu, quoniam
ipsorum est regnum celorum".
|
1
5
10
15
20
25
|