actus non materialiter; et ideo etiam aliqua nomina imponuntur appetitui intellectivo, 
quae ipsum distinguunt ab aliis, sicut velle, eligere, et huiusmodi. Sic 
ergo spes in parte sensitiva nominat quamdam passionem materialem, sed in 
parte intellectiva simplicem operationem voluntatis immaterialiter tendentis in 
aliquod arduum. 
AD OBIECTA 
Ad primum ergo dicendum, quod spes, secundum quod est in appetitu rationali, 
scilicet voluntate, non est passio proprie loquendo, ut patet ex his quae dicta 
sunt 15 dist., quaest. 2, art. 1, in corp. 
Ad secundum dicendum, quod Philosophus loquitur ibi de istis secundum quod 
sunt passiones sensitivae partis, et ita indigent corpore materialiter: vel secundum 
quod sunt in parte intellectiva, quae indiget corpore, inquantum accipit a 
sensibus, vel a sensitivis potentiis, quantum ad statum viae. 
Ad tertium dicendum, quod quidam distinguunt irascibilem humanam et brutalem, 
similiter et concupiscibilem; et dicunt, quod brutalis est in parte sensitiva, 
humana autem in parte intellectiva. Sed hoc non est verum: quia appetitus rationalis 
non dividitur per irascibilem et concupiscibilem, ut prius dictum est art. 2: 
unde irascibilis dicitur humana non per essentiam, sed per participationem, sicut 
dicit Philosophus in 1 Ethic., et etiam Damascenus in 2 lib. Unde quod 
obiicitur quod spes in irascibili est; verum est de spe secundum quod est passio. 
Ad quartum dicendum, quod intellectiva apprehensio est secundum motum a 
rebus in animam; et quia in anima intellectiva recipitur aliquid abstractum ab 
omnibus conditionibus materialibus individuantibus, ideo nulla apprehensio 
intellectiva concernit aliquod tempus determinate, quamvis possit esse de quolibet 
tempore: unde componendo et dividendo implicat tempus, ut dicitur 
in 3 de Anima: et ideo etiam memoria cum sit pars imaginis quae 
est in parte intellectiva, est omnium temporum, ut dictum est in 1 lib., dist. 3. 
Operatio autem appetitus est secundum motum ab anima in res; et ideo quia res 
per se cadunt sub hic et nunc, ideo et operatio intellectivi appetitus potest aliquod 
tempus concernere. 
Ad quintum dicendum, quod delectatio, ut prius dictum est, ex duobus consurgit. 
Uno modo ex ipso actu qui est conveniens potentiae; et hoc modo delectationi 
intellectus non est aliquid contrarium. Cum enim intelligibile omnino 
immaterialiter in intellectu recipiatur, non potest aliquam laesionem intellectui 
inferre, sicut sensibile excellens, quod corrumpit sensum. Et ideo omnis actus 
intellectus est conveniens intellectui, et delectabilis, quidquid sit illud quod 
intelligitur; et sic delectationi intellectus non est aliquid contrarium. Alio modo 
consurgit delectatio ex coniunctione rei convenientis, circa quam est operatio. 
Et quia id quod apprehenditur, potest esse conveniens intelligenti, vel inconveniens, 
inquantum est res quaedam, licet inquantum intellectum, semper sit conveniens; 
ideo ex parte ista delectationi quae est in parte intellectiva, potest esse 
tristitia contraria, non quae sit passio, ut dictum est.
  |  
  |