Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 449

Tomus I


tamen continuo laboro, dum inter Charybdim
et Scyllam, inter Cardinalium scilicet et Lombardorum
astutias, navicula filii tumidis fluctibus
fatigatur. Caesarea gesta magnifica vos
epistola principis frequenter edocuit, cujus
chartam scribentis filii manus, nudam et vacuam
aliquando tetigit, et ingenium virginem
defloravit.
Cap. XL.
Item scribit ei dominus Capuanus, et ista epistola
laudat eum, et postea mordaciter reprehendit.
Nondum me salutaverat epistola quam
misisti, cum ex duabus missis a me non
levis querela perstreperet, tanquam
eas in incertum direxerim, ut per arida climata
gelidum aera salutarent. Ideoque se
relegatas potius causabantur quam missas, dum
ab illo receperant legationis officium, cui sensus
et probitas quietem invident, magisque sibi
domesticant discursus, quam status; quem
sic per vestigia sublimia distrahunt, quod
modicum ex eo minoribus familiaritatibus
relinquunt. Igitur dum querelis hujusmodi
mentem divellerent, ac si mihi veris objectionibus
conclusissent, tua subito responsalis se
obtulit, et indicto silentio murmuri, spiritum
in me pacificavit quieti. Nec mora, nexus
tarditatis rumpitur, facies epistolae revelatur;

Torna all'inizio