proveniunt; sicut dicitur Angelus homine intelligentior, et sicut dicitur color
illustratus visibilior quam sine lumine, quia lumen est illud per quod efficitur
visibile in actu. Ita etiam intensio et remissio fomitis super diversam naturam
fundatur: dicitur enim intensus, secundum quod ad suum formale coniungitur,
quod est defectus iustitiae; et remissus, secundum quod a tali defectu separatur.
Ad quintum dicendum, quod sicut transit reatus, ita etiam macula transit; unde
hoc concedendum est quod obiectio concludit.
Ad sextum dicendum, quod etiam in peccatis actualibus contingit dispositionem
peccati remanere gratia adveniente: et tunc si ex dispositione illa aliquis actus
sequatur, peccati rationem habebit; quamvis dispositio illa quae actum causat
culpa non esset: ita etiam quamvis concupiscere, quod est actus fomitis, post
baptismum sit culpa, non tamen oportet quod fomes post baptismum sub ratione
culpae remaneat: nec oportet esse similitudinem inter actum et habitum,
sicut culpae ad culpam; sed ex parte conversionis, ut actus ad illud obiectum
terminetur ad quod habitus inclinabat.
ARTICULUS 2
Utrum poena peccati originalis debeat manere post baptismum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod poena originalis peccati post baptismum remanere non debeat.
Iniustum enim est ut sine culpa aliquis puniatur. Sed per baptismum originalis
culpa tollitur, ut dictum est. Ergo iniustum esset quod poena remaneret.
2. Praeterea, iustitia gratuita potentior est quam originalis. Sed originali iustitia
manente in anima, nihil poenale in ea erat, nec rebellio carnis ad spiritum,
nec etiam corruptio vel passibilitas. Cum ergo per baptismum gratuita iustitia
conferatur, videtur quod poena remanere non debeat post baptismum.
3. Praeterea, generatio spiritualis potentior est quam carnalis: quia non sicut
delictum, ita et donum; immo multo amplius, ut Rom. 5 dicitur. Sed generatio
carnalis inducit corruptionem culpae et poenae. Ergo generatio spiritualis,
quae est per baptismum, utrumque tollere debet.
4. Si dicatur, quod non est ex defectu baptismi quod poena non tollatur; sed
quia est utile et expediens, et promovens in salutem; contra. Unumquodque
iudicandum est secundum id quod per se sibi convenit, magis quam secundum
id quod per accidens habetur. Sed fomes per se ad malum inclinat; non autem
nisi per accidens in bonum promovet, inquantum aliquis resistendo coronatur,
vel secundum quod aliquis humilior redditur. Ergo magis esset expediens homini
fomitem non habere quam quod ipsum habeat.
|
|