Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 104


quam se esse humiliter considerare noluerat. Et quia c.85r.b
peccando similitudunem Dei perdidit, moriendo ad
sui luti materiam reverti debet, cum scribatur in Iob:
" Omnis caro deficiet et homo in cinerem revertetur" .
Scias ulterius quod, quia omnia propter hominem facta
fuerant, propter peccatum hominis omnia corrumpuntur.
Require in eodem li. c. XXVIII et in li. Populorum c.
Mirmidones. Causatur namque corrupcio ex accione et
passione contrariorum, dicente Alberto Magno in II, III
de Morte et vita: " Nichil ad equalitatem arithmeticam
componi potest ex omnibus elementis et inpossibile est
quod unum contrariorum non semper agat et aliud non
sempre paciatur. Ideoque contingit aliquando unum contrariorum
vincere et inducere corrupcionem et mortem" .
Et subdit: " Oportet quod calor in quolibet vivente predominetur,
nec aliter posset fieri digestio humidi, quod quidem
semper consumendo diminuitur. Ideo scias quod humidum
est materia spiritus in animatis que sunt sensibilia
et, post calidum, excedit ceteras qualitates. Frigidum autem
et siccum sunt in omnibus qualitates mortifere, ideo in quibus
dominantur vita longa non potest esse" . Require sequens
capitulum et in li. Temporum, c. XXIIII, XLVI et,
in li. Vir., c. Adam.

1



5




10




15




20


Torna all'inizio