Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

650


quantum ad esse naturale vel artificiale. Sicut unus est actus secundum
esse naturale quando est motus continuus euntis ad ecclesiam et tamen potest
diversificari secundum esse morale, secundum diversificationem finis boni et
mali in processu actus, et similiter contingit de aliquo opere artificiali; puta
de domo quando mutuatur. Finis in processu artificiali potest ergo desinere
secundum unum esse et non secundum aliud. Vel dicendum etiam ad predicta
dicta quod alique possunt esse etiam secundum esse naturale plura materialiter,
que tamen sunt unum formaliter. Iuxta illud quod allegatum est ubi
unum propter alterum utrobique tantum unum. Unus enim amor est formaliter
loquendo eius quod est ad finem et finis, et una est cognitio conclusionis
et principii, et una est reverentia ymaginis et prototipi. Vel dicendum
melius sicut dicitur in insequenti capitulo in responsione ad quartum argumentum.
Ad quartum dicendum quod argentum monetatum et non monetatum
non differunt specie quantum ad formam naturalem, set differunt specie
quantum ad formam artificialem, quia naturaliter secundum hominum inclinationem
naturalem ad vitam, per artem ad subveniendum miseriis hominum,
sequitur alius et alius usus principalis. Usus enim principalis vasorum
argenteorum non est ipsa eorum consumptio. Usus principalis pecunie
argentee est eius consumptio idest distractio in commutationes ut dictum
est. Et ideo unius licet vendere usum, alterius vero non licet quia res illa
annichilata est.
Ad quintum dicendum quod si aliquis concedat alicui pecuniam suam
pro pretio vel ad ostentandum vel ad aliud aliquid faciendum, dummodo
pecunia distrahatur secundum usum suum principalem, semper est peccatum.
Si autem pecunia concessa non distrahatur, set servetur signata in
sacculo eadem numero restituenda concedenti sive inpignoranda sive ad
ostentationem vel ad aliquid huiusmodi, poterit sine peccato accipi pretium
pro usu eius quia tunc est aliud pecunia et aliud usus eius scilicet secundarius.
Sicut econtrario usus principalis calcei est caltiatio, secundarius autem
usus potest esse commutatio in aliam rem; puta in cirothecas vel aliquid aliud.
Unde si in tali usu calcei homo pro pretio accipiat aliquid ultra valorem calcei
qui consumptus est per commutationem ulterius non restituendus idem
numero concedenti, peccatum est quia venditur usus rei que non est. Usus
enim principalis galee vel bellarie est ad armandum caput. Et tamen interdum
aliquis utitur eis ad hauriendum aquam. Et econtrario accidit de fistula.
Ad sextum dicendum quod et si usus hominis non nobilitet vel ignobilitet
materiam, nobilitat tamen vel ignobilitat materiatum, quia nobilius
vas est ciathus quam urinale, propter nobiliorem usum. Nichilominus tamen
in moralibus hoc non tenet ut ignobilitetur ex usu nisi quatenus ex usu tali
vel tali mutatur natura rei secundum sui institutionem principalem vel secundariam,
puta quia pecunia fit scutella et econtrario.
C. XXVI. Secundo est contra legem humanam in communi quantum
ad legem mutui. De lege enim mutui est quod dominium mutuati totaliter
transferatur in eum cui mutuatur. Quod quidem apparet et ex nomine et
ex re; ex nomine quidem quia mutuum dicitur quia de meo fit tuum; ex
re vero quia pecunia mutuata, si amictitur, ei cui mutuata est amictitur.
Et ideo de ratione mutui est quod pretium non accipiatur pro usu pecunie
mutuate, quia sic acciperetur pretium pro usu rei aliene, quod non licet et

Torna all'inizio