et iusticiae quam rerum temporalium amorem diligant. Sed quia
diuino testimonio perseuerantia commendatur, studeat deuotio
tua non solum in his que de te dicuntur bonis perseuerare sed
de uirtute in uirtutem bene incedendo mentem ad altiora semper
erigere. Quantis enim calamitatibus mundus iste pulsetur, quot
et quantis regibus, quot principibus, postremo quot millibus
hominum mentiatur, uides. Cuius gloriam uanam utique et
fragilem si contempseris et officium tibi commissum laudabiliter
perages, et Deum tibi propiciatorem et clementissimum facies.
Et quia humana uita momentanea est et fugitiua, necessarium
tibi est ut diem mortis cotidie ante oculos ponas et tanto in amore
et seruitio Dei crescas quanto ipsius districti iudicis sine intermissione
iudicio appropinquas, quatenus cum ante presentiam
eius ueneris, non districtum sed misericordem eum sentire merearis.
Hunc autem karissimum confratrem nostrum Raimundum reuera
tibi fidelissimum dilectionis tuae intuitu honorifice recepimus.
Quem nobilitati tuae commendantes rogamus, ut ipse deinceps
pro caritate nostra augmentum dilectionis et auxilii tui et qui
ad nos uenit apud te semper sibi proficiat.
|
|