: Passio ss. XII Syrorum (BHL 1620, 1622, 6955)

Pag 207


suscepit eos et precepit militibus suis, ut preirent cum eis ad Fulgineam
ciuitatem; et ibi foris muros ciuitatis, non longe ab urbe,
decapitati sunt sub die quarto Iduum Decembris; et relinquentes
corpora abierunt per iter.
Dum reuerteretur Leontius, magister militum, ut gesta indicaret
Martiano consuli, quomodo sancti sunt gladio perempti,
preuenientes Martianum, in medio itinere dum uenisset, sed
obuiauit ei ursus ferocissimus ante equum eius. Mox, ut uidit
uiam, prae timore eius non potuit diuertere neque ad dextram nec
ad sinistram: sed in hunc irruit ursus, et nunc unguibus et brachiis
lacerauit eum; qui, dum ascendisset in equo prae timore eius, cecidit
cum eo, et oppressit eum sub se, et mortuus est.
Erat autem in ciuitate Fulginea Eustochia, matrona Christianissima,
et dixit ei angelus Domini nocte in somniis: «Surge et
uade in suburbana ciuitate miliario uno, in loco, qui dicitur Thanaritanum,
sub monte Rotundo, in subsidio munitae uiae, et collige
corpora sanctorum, et conde aromatibus et dignae sepulturae trade,

Torna all'inizio