Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 314


5. Praeterea, peccatum daemonis est gravius quam peccatum hominis. Sed animae
damnatorum statim ad inferna descendunt, nec hic nobiscum rimanere
permittuntur. Ergo videtur quod nec daemones.
6. Praeterea, ut dicitur Iac. 2, in quadam Glossa, daemones quocumque
vadunt, secum ignem inferni portant. Sed ignis ille, cum sit corporalis, agit ex
necessitate naturae. Ergo videtur quod ad nos nunquam accedant: quia omnia
quae circa nos sunt comburerentur.
7. Praeterea, quorum est unum pondus in corporibus, est unus locus, sicut
omnium gravium centrum, in quod tendunt suo motu. Sed secundum
Augustinum, idem est amor in spiritibus quod pondus in
corporibus. Cum ergo omnes daemones per affectum unius vitii peccaverint,
videtur quod unus locus tantum eis debeatur.
SED CONTRA est quod in littera dicitur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Angelo secundum suam essentiam locus non debetur,
ut in 1 lib. dictum est, distinct. 37, sed solum quantum ad operationem: vel
per modum congruentiae sicut in opere contemplationis, vel per modum necessitatis,
sicut in his quae circa nos operantur. Operatio autem Angeli secundum
naturam suam, cum sit intellectualis substantia, est contemplari: unde omnes in
loco contemplationi congruenti, scilicet in caelo empyreo, creati sunt. Operatio
autem gloriae non differt ab operatione naturae eorum, nisi sicut perfectum ab
imperfecto; et ideo idem locus debetur Angelis conditis et gloriosis.
Sed quantum ad statum culpae vel miseriae, potest eorum operatio tripliciter
attendi: aut secundum lucem naturae, quae in eis remansit, quamvis obtenebrata
per peccatum; vel quantum ad culpae tenebras, et sic debetur eis locus tenebrosus
et poenalis: vel quantum ad ordinem divinae sapientiae, quod ex eorum
malitiis bonum elicitur, causa scilicet nostri exercitii; et quantum ad haec tria
competit eis aer, praecipue quantum ad mediam sui partem: quia inquantum est
diaphanus per naturam lucis consonat eorum naturae perfectae; quantum
autem ad turbulentiam competit eis ut poenalis contra culpam; inquantum vero
propinquus nobis, competit ad exercitium. Sed inferni locus competit eis contra
culpam, inquantum est horridus et tenebrosus; nostra autem habitatio competit
eis propter nostrum exercitium.

Torna all'inizio