15.  Jam saturati estis . De quibusdam Corinthiorum  
intelligendum est qui, post discessum Apostoli,  
coeperunt deliciis affluere, et terrenarum opum divites  
esse, sancti quoque Spiritus dona in terrenum 
lucrum convertere, de quibus dicit: Jam saturati, etc. 
16.  Utinam regnetis!  scilicet, coelesti regno, vel  
ut vos ipsos bene regatis. 
17.  Novissimos . Apostolos suos novissimos, id  
est vilissimos, apud mentes hominum infidelium  
esse voluit Christus, ut majori in coelesti gloria  
praemio coronentur. 
18.  Tanquam morti . Victorum tunc temporis moris 
erat quosdam in expeditione captos morti destinare.  
Ad quod spectaculum conveniebat hominum  
maxima multitudo. 
19. AUGUST. ( ex Tract. in Psal,  XXXVIII, t. VIII).  Quia  
spectaculum facti sumus , angelis laudantibus, hominibus  
vituperantibus, imo et angelis laudantibus  
et vituperantibus. 
20. LANFR.  Nos stulti . Increpatio, vel ironia; non  
enim Apostoli stulti, et ipsi prudentes; sed potius  
stulti, et apostoli prudentes. 
21. AMBROS.  Vos autem prudentes . Qui prudens in  
Christo judicatur a perfidis, non recte asserit  
Christum. Marcion enim, qui negat Dominum incarnatum,  
prudens est mundo, id est fortis et nobilis.
  |  
  |