Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 225


Sed attendat tue fraternitatis prudentia, si decuerit super hoc precibus nostris aliquid difficultatis
opponi, qui non pro incognito, non pro non benemerito rogabamus. Nolentes igitur, quod de predicto
magistro pie incepimus, relinquere inexpletum, mandamus, quatenus unam de prebendis illis,
quibus est annexa cura, si qua vacat vel cum se facultas obtulerit, sine cuiuslibet dispendio difficultatis
assignes, non obstante beneficio, quod idem magister in ecclesia .. de .. dicitur obtinere, cum de
ipso, consideratis persone meritis, non credatur competenter esse provisum. Sic autem secundum
preceptum nostrum libenter exaudias et efficaciter studeas adimplere, quod et signa tue devotionis
ex opere clareant et liberalitas gratiam habeat, si coactionis instantiam non expectet. Alioquin, ne de
tot litteris spem rudem et sterilem impetrator non sine scribentis rubore reportet, damus etc.

IX 34

Quod venias, scribitur, quod non tardes, iniungitur, quod verba mandes effectui, <non> propulsatur,
ut more preterite culpas veniendi velocitas abluat et expectanti placeas, quem de non veniendo
noveris offendisse.

IX 35

Equitas rationis et approbata consuetudo requirit, ut iurgantium questiones, que grate pacis limite
terminantur, ad cautelam presentium et memoriam posterorum redigi debeant in scripturam, ne
lites dampnosas certo fine decisas incertitudo succedens quandoque resuscitet, quas intercedens
Concordia sepelivit. Sane etc.

IX 36

Presidente rationis imperio in animo iudicantis sedet in examine veritatis pro tribunali iustitia et
quasi rex in solio iudicii rectitudo, cuius dissipatur intuitu proprie voluntatis arbitrium et acceptio
personarum. Ex quo fit, ut parvi et magni, pauperes et divites, potentes et debiles, absentes etiam et
presentes equo libramine iudicentur.

IX 37

Torna all'inizio