Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 706


6. Praeterea, nobilius nunquam est propter vilius se. Sed non nisi absurde dici
potest, minuta animalia, quae lucem solis ferre non possunt, luna et sideribus
digniora esse. Ergo videtur inconvenienter in littera dici, ideo factam esse
lunam et sidera, ut lucerent propter talia animalia.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut supra dictum est, praeter principia et communia
activa in tota natura, exiguntur determinatae virtutes moventes ad determinatas
species; et huiusmodi virtutes per opus ornatus rebus inditae sunt. Sicut
autem actio virtutum inferiorum communiter agentium reducitur in virtutem
caelestem activam universaliter; ita etiam virtutes quae sunt in inferioribus,
moventes ad determinatas species, reducuntur in aliquas virtutes caelestes
determinatas; et huiusmodi virtutes determinatae consistunt praecipue in stellis,
quae secundum diversos aspectus et coniunctiones, imprimunt ad determinatas
species, ut dicit Commentator in 11 Metaph., unde virtutes inferiores
sunt sicut instrumenta virtutum superiorum, ut dicit Commentator in
8 Physic., et ideo ut ordo ornatus, distinctionis ordini responderet, primo ponitur
ornatus supremi elementi, secundum productionem luminarium, in quibus
determinatae virtutes consistunt; secundo ornatus medii elementi per formationem
piscium et avium: tertio ornatus infimi elementi in productione animalium
terrestrium.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod per hoc quod dicitur: «Fiant luminaria in firmamento
caeli», non intelligitur quod huiusmodi corpora luminarium secundum
esse suum specificum ex praeiacenti materia facta sint; sed eorum substantia
prius existente, tunc primo virtutes determinatae eis collatae sunt, ex
quo ultimum complementum sui acquisiere. Hae autem determinatae virtutes
corporum caelestium non respondent communibus virtutibus quae sunt in elementis,
sed propriis quae sunt in determinatis rebus; ut sicut lucis productio
elementorum distinctionem praecesserat, ita luminarium institutio praecederet
naturalium specierum diversitatem.
Ad secundum dicendum, quod ad productionem plantarum sufficiunt communes
virtutes elementorum, quae ex diversa commixtione elementorum, diversimode
speciem sortiuntur; quod in animalibus perfectis accidere non potest, quamvis
quidam philosophi hoc posuerint: et haec est causa quare plantae ad opus

Torna all'inizio